|
Gratianus, Valentiniani filius, Valente defuncto imperavit cum fratre
suo juniore Valentiniano annis sex. Iste fuit vir catholicus, et
modestus, et admodum litteratus, parcus quoque cibi, et libidinis
victor. Sed cum exercitum suum negligeret, et Romanis militibus paucos
ex Alanis, quos auro sibi devinxerat, anteferret, in Africae partibus
Firmus quidam excitatis erga se Maurorum gentibus purpuram sumpsit, et
Africam et Mauritaniam devastare coepit. Caesaraugustam etiam Hispaniae
civitatem nobilissimam dolo captam barbaris in praedam dedit. Quod
audiens Gratianus Augustus, et considerans afflictum et desolatum
reipublicae statum, accersivit ab Hispania Theodosium virum moribus et
aetate maturum, et militia strenuum. Iste siquidem nuper, a Valentiniano
Magno ad Hispaniam destinatus, effusas Maurorum gentes per Africam et
Mauritaniam multis praeliis edomuerat. Hunc igitur virum propria virtute
nominatissimum Gratianus contra Firmum ordinavit imperatorem. Theodosius
autem, mox ut factus est imperator, subactis barbarorum gentibus in
Oriente, Thraciam ab omni bellorum strepitu liberavit. Sed et Gratianus
Hunnos et Gothos magnis praeliis superavit, et urbem Constantinopolim
victor intravit. Interea vero in Britanniae partibus Maximus quidam, vir
strenuus et imperio dignus, si non contra rempublicam aspirasset,
tyrannidem arripuit. Cujus praefectus Andragatus Gratianum dolo et
insidiis interfecit. At Valentinianus, fratris nece comperta, fugit in
Illyricum, dicens quod hoc malum matris causa, quae Ariana erat,
sustineret. Theodosius vero Archadium suum filium apud Constantinopolim
imperatorem relinquens, ad vindictam Gratiani properavit. Et dum ad
Italiam venit, occurrit ei Valentinianus. Quem Theodosius paterna
pietate suscepit, ac demum Alpes transmeavit, et Maximum cepit et
occidit. Andragatus vero, Maximi nece comperta, praecipitem sese in
undas dedit. Igitur Valentinianus junior in regno constitutus, exstincto
Maximo, ejusdem filio victo, quem imperatorem Gallis Maximus reliquerat,
ipse in Gallias se recepit, ubi cum tranquillam rempublicam in pace
ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui, ut ferunt,
strangulatus est. Mortuo igitur Valentiniano Augusto, Arbogastes
Eugenium tyrannum mox imperatorem creare ausus est. Legit itaque
hominem, cui cingulum imperatoris imponeret ipse aucturus imperium.
Moxque vir ille animo barbarus, cum filio manu, audacia, potentiaque
nimius, contraxit innumeras copias vel Romanorum praesidiis vel auxiliis
barbarorum alibi sibi potestate, alibi vero cognatione subnixas.
|
|