CAP. VIII. De Theodosio Magno.

Theodosius igitur Magnus, Gratiano imperatore defuncto, imperavit annis quindecim. Porro, sicut dictum est, interfecto juniore Valentiniano, Eugenius et Arbogastes instructas acies campis expedierant, et Alpium alta latera, imperviosque transitus praemissis callide insidiis occupaverant, etsi numero vel viribus impares, sola tamen belli positione victores. At vero Theodosius in summis Alpibus constitutus, expers somni ac cibi, sciens quod destitutus a suis, nesciens quod clausus alienis, Dominum Christum solus solum qui possit omnia, corpore humi fusus, mente coelo fixus orabat. Deinde autem postquam insomnem noctem precum continuatione transegit, et testes, quas in precum praesidii coelestis appenderat, lacrymarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit. Solusque sciens se esse non solum, signum crucis praelio dedit, ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor immisit futurus. Prima salutis via exstitit Arbitio hostilium partium comes. Qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conversus ad reverentiam praesentis Augusti, eum non solum periculo liberavit, verum etiam instruxit auxilio. At ubi ad contigua miscendae pugnae spatia perventum est, magnus turbo ventorum in ora hostium irruit, ferebanturque per acrem spicula nostrorum, atque ultra mensuram humani ictus per inane deportata nusquam cadere, priusquam impingerent, sinebantur; et quae ipsi vehementer intorserant, excepta venti impetu supinata retrorsum, ipsos infeliciter configebant. Prospexit itaque sibi humanae conscientiae pavor. Nam continuo sese, parva suorum manu fusa, victori Theodosio hostilis prostravit exercitus, Eugeniusque captus atque interfectus est. Arbogastes vero sua sese manu percussit. Sicque horum duorum sanguine bellum civile restinctum est. Denique fidelissimus imperator contra errorem gentilium insurgens, eum funditus evertere curavit. Lege igitur lata praecepit idolorum templa solo tenus everti. Nam usque ad ejus tempora ad aras idolorum ignis accendebatur, et libamina atque sacrificia offerebantur. Sed haec omnia Theodosius, catholicus imperator, exstirpare radicitus imperavit, evellit, corripuit et condemnavit. Porro Theodosius imperator bene jam tranquilla republica apud Mediolanum aegritudinem incurrit. Qua ingravescente quietem naturalis mortis invenit anno regni sui decimo sexto, vitae vero suae quadragesimo. Floruit per idem tempus Hieronymus presbyter, post Septuaginta divinae legis interpres.