|
Arcadius imperator Theodosio patre defuncto, potitus imperio cum Honorio
fratre suo imperavit annis tredecim. Verum Arcadius imperabat in
partibus Orientis, et Honorius in partibus Occidentis. Utriusque tamen
cura palatii duobus potentissimis viris credita manebat, Rufino et
Stiliconi. Porro milites, qui contra Eugenium tyrannum vivente Theodosio
imperatore profecti fuerant, cum prefato Rufino principe
Constantinopolim reversi sunt. Quibus dum secundum consuetudinem ad
portas occurrisset imperator, statim milites praefatum Rufinum
interemerunt; erat enim suspectus imperatori, quasi qui tyrannidem
posset assumere. Praefectus autem Stilico comes Gothos, Alanos,
Vandalos, atque Burgundiones in arma sollicitans Gallias bello pulsare
coepit, sperans sub hac necessitate Eleutherio filio suo posse Romanum
imperium tradere. Quod ubi imperatori Honorio patefactum est, jussit eum
interfici. Occisus est quoque in illis diebus Eleutherius filius ejus.
His itaque transactis rex Gothorum Romam obsedit, et coepit, dato prius
praecepto, ut si qui in loca sancta confugissent, liberi et inviolati
persisterent. Et non multo post Alaricus, qui et Athalaricus defunctus
est. Cui successit Athanulphus ejus propinquus, qui et ipse Romam
irrupit. In qua irruptione Placidiam Theodosii filiam; Arcadii et
Honorii germanam, captivam abduxit, et eam sibi matrimonio copulavit.
Quod postmodum reipublicae valde profuit. Nam idem Athanulphus satis
demum fideliter Augusto Honorio militavit. Arcadius vero imperator
postquam cum patre Theodosio tredecim annis, et cum fratre Honorio
quatuordecim imperasset, relicto Theodosio octo annorum filio defunctus
est. Sub quo orta est haeresis Priscillianistarum, qua qui involvuntur,
astruere conantur fatalibus stellis homines colligatos. Pelagiana quoque
haeresis, qua qui polluuntur, destruere conantur orationes quas facit
Ecclesia pro fidelibus.
|
|