LIBER NONUS. Tractat de imperatoribus a Zenone usque ad
Carolum Magnum; continens capitula viginti tria.


CAP. I. De Zenone.

Zenon igitur sumpto diademate imperavit annis duobus cum Basilico, et quindecim solus. Porro Zeno iste Enothion composuit contra fidem ecclesiasticam. Theodoricum quoque Visigothorum regem ad se venire fecit, eique curam palatii sui commendavit, et non post multos dies patriciatus honore iterum eum insignitum ad partes Italiae destinavit. Quo dum pervenisset, Odoacrum Herulorum regem variis successibus debellavit, et regno tandem exturbatum interfecit. Demum autem regnum Italiae sibi praesumpsit et usurpavit. Quod ut sibi perenniter confirmaret, filias suas vicinis regibus copulavit, dans unam Gothorum regi Alarico, alteram regi Burgundorum Sigismundo, neptem vero suam dedit regi Thuringorum Hermenfrido, et sororem suam Vandalorum regi Transemundo, Clodovei quoque regis Francorum filiam suo conjunxit matrimonio. Sessionem denique suam Ravennae constituit; homo Arianae sectae, et bestialem contra Catholicos gerens in animo crudelitatem. Per idem tempus facta est inventio cryptae sancti Michaelis archangeli in monte Gargano. Mortuo autem Zenone Augusto, quidam Anastasius assumptus ab Augusta, imperator simul, et Augustae maritus cunctis innotuit.