|
Constans igitur Heraclii Constantini filius, nepos Heraclii Augusti,
apud Byzantium Romano potitus imperio anno Incarnationis divinae 644,
imperavit annis viginti sex. Hic etiam in Monotheiitarum haeresim
incidit, sicut et avus ejus Heraclius Augustus, suggerente ei venenum
perfidiae Paulo Constantinopolitanae urbis episcopo, qui Pyrrho
successit in episcopatu. Multos etiam orthodoxorum verberibus et
exsiliis condemnavit, eo quod haeresi suae nullatenus acquiescere
vellent. Propter quod cum apud Byzantium pene omnibus esset exosus, ad
Italiam navigavit, volens illam et a potestate Longobardorum eruere, et
ibi aliquantulum manere. Egressus igitur de regia urbe venit Athenas,
ibique mare transiens Beneventanorum fines invasit. Sed ejus exercitum
Grimoaldus ejusdem dux provinciae fortiter attrivit. Igitur cernens
Augustus, quod nihil contra Longobardos proficeret, Romam perrexit, cui
sexto ad urbe milliario Julianus papa reverenter occurrit, et eum ad
beati Petri limina cum magna populi perduxit frequentia. Quo cum
pervenisset obtulit sancto Petro pallium optimum auro textum. Et cum in
urbe jam per duodecim dies recedisset, magna tactus cupiditate varia
ornamentorum genera ex aere et marmore, quibus urbs decorabatur, in
Tiberim vexit, ut ea Constantinopolim ferret, inter quae basilicam
sanctae Dei genitricis Mariae, et omnium martyrum, quae Pantheon
antiquitus vocabatur, aereis tegulis discooperuit. Quibus patratis,
statuit remeare retrorsum. Igitur a Roma digressus ad Siciliam
navigavit. Ubi cum quodam die secretius in balneo lavaretur, a suis
interficitur. Post cujus decessum milites assumentes Mezentium quemdam
Armenium sibi creaverunt imperatorem, sed non post multos dies
Constantinus Constantis Augusti defuncti filius cum multo illuc veniens
navigio, et imperialem purpuram sumpsit, et Mezentium cum
interfectoribus patris sui morte pessima condemnavit.
|
|