CAP. XII. De Constantino Constantis filio.

Constantinus igitur Constantis filius post patris interitum, ejus obtinens imperium anno Incarnationis Christi 680, imperavit annis sexdecim. Hic fuit vir fide catholicus, modestus. Sapienti quoque usus consilio, cum Arabibus qui Damascum inhabitabant, et cum Bulgaribus pacem firmissimam fixit; restauravit etiam ecclesias, quae fuerant dirutae a temporibus Heraclii proavi sui. Insurrexit praeterea contra Monothelitas, satagens eorum opiniones subvertere, qui unam tantum in Domino nostro Jesu Christo naturam esse opinabantur ac praedicabant. Mortuo denique apud urbem regiam Constantino orthodoxo Augusto, filius ejus Justinianus imperii moderamina gubernanda haereditario jure suscepit.