|
Justinianus itaque patri suo succedens in regno, anno Incarnationis
divinae 696, imperavit annis decem. Hic cum esset quasi annorum sexdecim
puerili usus temeritate, pacem quam pater ejus cum Abimelech Arabum
principe fixerat, solvit, pacem cum Bulgaribus perturbans et ea quae a
patre suo ordinabiliter fuerant facta. Renovavit etiam Marcianitarum
exercitum, quo imperium suum ab impetu Arabum tuebatur. Quibus
repressis, pace et quiete potitus est Arabum principatus usque in
praesentem diem. Et ex tunc liberius barbari Romaniam depopulaverunt.
Porro posthaec Justinianus contra Sclavos perrexit, et multos ex eis
prostravit. Sed dum inde reverteretur praepeditus a Bulgaribus in arcto
clausurae cum proprii populi caede et vulneratione vix praevaluit
remeare. Sustinuit praeterea Stephanum Persam, sacellarium suum, virum
crudelem, ac pessimum, qui plures reipublicae principes graviter
affligebat. Quique matrem ipsius Augusti Anastasiam absente eo
praesumpsit more pueri flagellare. Quae res maxime fecit exosum cunctis
principibus, et domesticis suis. Insurrexit ergo adversum eum Leontius
patritius, conspirante secum Gallinico patriacha, et carceribus
reseratis, solutisque multis retrusis, qui sex vel octo annis in
vinculis detenti fuerant, quorum plures milites erant cum eis, exivit in
forum, moxque Justinianum naribus amputatis ad Cersonam exsilio
relegavit; deinde praefatorum armis munitus virorum, augustalem arripuit
dignitatem.
|
|