CAP. XV. De Absimaro seu Tiberio.

Absimarus igitur qui et Tiberius nominatur, imperavit annis circiter septem. Iste Philippicum filium Nicephori in exsilium relegavit, qui asserebat in somnis se vidisse quod caput suum obumbraretur ab aquila, eo quod somnium hujusmodi ipsum regem futurum designare videbatur. Porro imperante Absimaro Justinianus degens in Cersona coepit manifeste populo, quod esset iterum suum accepturus imperium, praedicare. Qua de re loci incolae Augusti zelo permoti, propter hujusmodi opinionem parabant eum quasi regis insidiatorem interficere, vel comprehensum ad eum dirigere. Sed cum hoc idem Justinianus sensisset, fugit; et Turcorum chagano se praesentavit. Chaganus autem illum cum honore suscepit, et tradidit ei uxorem germanam suam. Indeque navigavit ad Terebellum Bulgariae regem, qui et ipse ei auxilium tulit, et suo imperio restituit.