CAP. XVII. De Philippico Bardavio.

Philippicus igitur qui et Bardavius nominatur, creatus apud Cersonam imperator anno divinae Incarnationis 722 imperavit anno uno et dimidiato. Iste cum esset haereticus Cyrum Constantinopolitanum episcopum exsilio relegavit, et posuit in eamdem sedem quemdam sui sensus pseudoepiscopum, nomine Joannem monachum. Ipse etiam Philippicus Romam Constantino papae pravi dogmatis litteras destinavit, quas vir sanctus consilio Romani populi respuit, et praecepit ne ejus nomen in chartis poneretur, aut percussura solidorum ejus reciperetur, aut ad missarum solemnia recitaretur. Et cum imperasset Philippicus uno anno, et dimidio anni, insurrexit contra eum Anastasius, qui et illum oculis privavit, et ab imperiali dignitate deposito sibi ejus vindicavit imperium. Apud Italiam vero Ariperto mortuo regnavit Luitprandus filius ejus.