CAP. XVIII. De Anastasio Arthemio.

Anastasius igitur qui et Arthemius dictus est, imperavit annis tribus et sex mensibus. Iste cum esset vir catholicus litteras Constantino papae per Scholasticum patricium exarchum Italiae destinavit, quibus se fautorem catholicae fidei, et sancti sexti concilii praedicatorem esse declaravit. Post haec autem classem in Alexandriam contra Sarracenos direxit. Omnis exercitus ad aliud versus consilium ab itinere medio ad Constantinopolitanam urbem regressus Theodosium orthodoxum virum inquirens imperatorem elegit, et coactum imperiali solio sublimavit. Theodosius vero Anastasium apud urbem Nicaeam gravi praelio superavit, eumque postmodum presbyterum fieri jussit.