CAP. XX De Leone.

Leo igitur anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 727, Romano potitus imperio imperavit annis XXIV. Hujus in diebus gens Sarracenorum Constantinopolim hostiliter circumdedit fere per triennium. Sed civibus multa precum instantia Deum deprecantibus, tandem fugam gens inefficax arripuit, et postmodum dum per altum mare navigaret, subitanea tempestate submersa periit. Porro Leo Augustus anno imperii sui octavo omnes sanctas imagines destrui praecepit. Maximo enim odio illas abominabatur, et omnes virtutiferas sanctorum reliquias. Post haec rex Italiae Luitprandus audiens quod Sarraceni, depopulata Sardinia, loca illa foedassent, ubi ossa beati Augustini Hipponensium episcopi requiescebant, quae propter vastationem barbarorum olim eo translata, et honorifice tumulata erant, misit illuc, et dato pretio accepit, et transtulit ea Ticinum ibique in monasterio, quod Cella Aurea vocatur, recondidit. Postea Constantinopoli factus est terraemotus magnus, et corruerunt ecclesiae multae, et exstinctus est populus multus. Eodem anno mortuus est Leo imperator, animae simul et corporis morte; et fit imperii ejus, et impietatis pariter successor Constantinus filius ejus, cum esset annus a conditione mundi secundum Romanos sexies millesimus ducentesimus quadragesimus, sed secundum computationem Aegyptiorum et Alexandrinorum sexies millesimus ducentesimus et tricesimus secundus.