CAP. XXI. De Constantino impio.

Constantinus igitur, persecutor legum a patribus traditarum, imperium sumens, imperavit annis XXXIV, mensibusque II et diebus XXVI. Hic omni vitae suae tempore magicis maleficiis et cruentis sacrificiis, et luxuriis semper operam dedit, et multi clerici, ac monachi, et religiosi laici sub eo propter rectam periclitati sunt fidem, habebat etiam sibi consentientem in omnibus propter amorem terreni principatus Anastasium Constantinopoleos falsi nominis patriarcham, unde divinitus indignatio venit in cives ejusdem urbis, admonens impium imperatorem, ut se cohiberet ab insania, qua flagrabat. Sed ille ut Pharao quondam inemendatus permansit. Venit quippe pestilens mors incipiens a Sicilia et Calabria in regiam urbem, et ita eam devastavit, ut et in ipsa plures domus integrae clauderentur, eo quod non esset qui eas inhabitaret, ferebantur etiam in plaustris ad sepeliendum cadavera mortuorum. Per idem tempus et stellae de coelo cadentes apparuerunt, ita ut omnes id videntes finem saeculi instare putarent. Interea Constantinus nefandissimus imperator contra Bulgares pergens horribilem infirmitatem incurrit, qua et defunctus est, non minus quam Diocletianus sanguine martyrum plenus. Cui successit Leo quartus filius ejus.