CAP. XXIII. De Constantino imperatore et Irene matre ejus.

Constantinus igitur cum matre sua Irene Romanum sortitus imperium anno Incarnationis divinae 786 imperavit annis decem. Hic facta pace cum Arabibus per Stauratium patritium de Sclavis triumphavit. Hac praeterea tempestate direxit Irene sacellarium suum ad Carolum regem Francorum, ut filiam suam nuptam traderet imperatori Constantino filio suo, sed hoc postmodum irritum fecit. Nam anno imperii Constantini et Irenes decimo excitavit diabolus livorem discordiae inter ipsam Irenem et filium ejus imperatorem, et sepsit eum custodia, imperavitque annis quinque. Quibus expletis, Armeniorum fretus auxilio filius ejus rursus recepit imperium. Quod ubi resumpsit, mox Stauratium patricium, et Heticium protospatarium matris suae amicos, omnesque simul spadones ejus domesticos in exsilium misit. Ipsam tamen locavit cum affluentia copiosa in palatio Eleutherii, quod ipsa aedificaverat, et in quo pecunias multas absconderat. Postmodum vero movit exercitum suum adversus Bulgares; sed victus ab eis rediit ad urbem multis amissis. Qua de re quidam principum contra eum indignati, Nicephorum filium proavi sui Constantini parabant imperatorem facere. Quod ut comperit Constantinus, eumdem statim Nicephorum, et fratrem ejus Christophorum linguis privavit. Alexium quoque, patricium Armeniorum, luminibus orbavit. Sed et uxorem suam, nomine Mariam, monacham fieri coegit, et Theodoram cubiculariam suam coronavit Augustam. Interea vere Irene muneribus et possessionibus coepit sibi consiliare duces, et principes regni, ita ut a suis domesticis Augustus secundo comprehenderetur. Consiliarii namque matris ejus cum oculis privaverunt tam nequiter ut statim cruciatum mors sequeretur. Sicque secundo imperavit Irene, uno fere quinquennio. Sub hoc tempore imperium Romanum ad reges Francorum translatum est, Carolo Magno filio Pippini primo imperatore facto. In Constantinopoli vero regnum Graecorum permansit, et post Irenem Nicephorus imperium arripuit. Post Constantinum Magnum sedes quidem imperii apud Constantinopolim erat, pro eo quod ipse piissimus et christianissimus imperator privilegium Romanae sedis beato Petro principi apostolorum, ejusque vicem tenentibus in perpetuum relinquens apud eamdem sibi urbem sedem imperialem statuerat; dignitate tamen Romani imperatores appellati sunt usque ad illud tempus quo Romanum imperium ad reges Francorum translatum est. Postea enim ii qui apud Constantinopolim imperabant, solo imperii nomine retento Graecorum potius imperatores appellati sunt. Exinde autem series temporum per reges Francorum supputatur. Verum priusquam imperium Caroli Magni describamus, pauca de origine et regno Francorum perstringere libet, ne tantae gentis primordia vel gesta penitus silentio videamur transire.