|
Justinus igitur christianissimus imperator Anastasio perfido succedens
in regno, anno incarnationis Dominicae quingentesimo et undecimo,
imperavit annis viginti tribus. Ad hunc misit Hormisda venerabilis papa
ab urbe regia sanctum Germanum Capuanum episcopum, et Joannem et
Claudinum presbyteros, Felicem quoque et Dioscorum diaconos, necnon et
Petrum notarium suum, ut episcopos, quos Anastasius pro catholica
exsulare fecerat fide, ad proprias revocaret Ecclesias. Quos omnes cum
grandi laetitia suscepit clementissimus imperator, et remisit
honorabiliter. Post Hormisdam autem Joannes cathedram ascendit
apostolicam. Qui et ipse ad eumdem principem venit. Denique dum
Constantinopolim pervenisset, et ibidem vir Dei honorifice ab
imperatore, et ab omni fere ejusdem urbis populo susceptus fuisset, mox
in eorum conspectu ad portam, quae Aurea vocitatur, roganti caeco lumen
indulsit. Demum vero impetratis pro quibus ierat, Ravennam remeavit. Ubi
saepe nominatus tyrannus Theodericus zelo et invidia, quod audieerat eum
ab Augusto honorifice susceptum atque tractatum, cum comitibus ejus
tenuit, et carceris afflictione peremit, Symmachum quoque patricium
interfecit. Sed et Boetium consularem virum summae prudentiae, qui
dialecticam arithmeticam, atque musicam suo sermone nobilitaverat, et
alios libellos elegantissime composuerat, idem tyrannus exsilii poena
damnavit, et in territorio Mediolanensi jugulari fecit. Hac tamen
immanis saevitiae impunitate Theodericus nequaquam est gavisus. Nam non
multo post horribili et inopinata morte pollutam peccatis animam
exhalavit. Quam etiam quidam solitarius apud Liparem manens insulam
corporeis oculis vidit in ollam Vulcani demergi, ubi mare sicut cacabus
fervescit ab igne. Theoderico vero regi Athalaricus nepos ejus
successit, et Athalarico Theodoaldus. Porro Longobardis adhuc in
Pannonia consistentibus praeerat Alboinus filius Aldoini, qui non multo
post ipsam Longobardorum gentem in Italiam introduxit. Interea vero
Justinus, christianissimus Augustus, contra Parthos feliciter dimicavit,
et tandem cum rege eorum foedus firmissimum stabilivit. Qui etiam dum
deficeret, Justinianum suum ex sorore nepotem sibi designavit
successorem.
|
|