CAP. IV. De Justiniano Magno.

Justinianus igitur magnus assecutus imperium, imperavit annis triginta octo, et diebus undecim. Iste de multis gentibus triumphavit. Nam septimo imperii anno facta sunt Vandalica bella, et recepit Belisarius Africam, et favente Deo eo perrexit magna cum celeritate, infideles Vandalos superavit, et totam tandem Africam prius avulsam, ad antiquae reipublicae corpus revocavit. Rex quippe Vandalorum Getimer cum imperium Belisarii ferre nequiret ad Maurusios fugit. Sed eum ibi Belisarius celeriter insecutus comprehendit, et argentea vinctum catena secum adduxit, et de eo Constantinopoli triumphavit. Et non multo post Justinianus Augustus eumdem Belisarium ad Italiam destinavit. Quo Belisarius veniens primo accessu Siciliam pervasit, et Neapolim obsedit, et expugnavit, et exspoliavit. Quod ubi rex Italiae Theodoaldus audivit, Vitigem sui exercitus ducem contra eum destinavit. Sed postquam Vitigis Campaniam est ingressus, et rex ab exercitu est creatus, expeditionem solvit et retro remeavit. Tunc spreto Theodoaldo, et prima conjuge repudiata, Mathesuentem [Mathesuntem] Theoderici regis neptem sibi matrimonio junxit. Sed dum novis nuptiis delectatur, Belisarius Romam ingreditur, et cum gaudio suscipitur. Confestimque vicina occupavit loca, Romam, oppidorumque praesidia: quibus sine dilatione patratis Vitigis rex Romam aggreditur, eamque per annum integrum obsidione circumdat. Verum tandem Belisarius machinas ejus igne consumpsit, et inde eum exturbatum usque ad Ariminum effugavit, et non multis diebus interjectis, apud Ravennam inclusum in deditionem suscepit, eumque cum uxore sua, et opibus palatii Constantinopolim deportavit. Sicque Justinianus orthodoxus Augustus brevi temporis intervallo de duabus validis gentibus per manum Belisarii ducis inclyti nobiliter triumphavit. Porro post Belisarii ducis discessum, Gothi qui trans Padum et in Liguria consistebant, contra Romanos rebellantes Totilam, qui et Bajola dicitur, sibi regem creaverunt. Qui contra Romanos saepe dimicans, eorum vires multis vicibus fregit ac superavit. Coruscabat per idem tempus in Italia, vir Domini gratia Benedictus, et nomine. Ad quem cum praefatus Totila causa perscrutandi an spiritum prophetiae haberet, venisset, praenuntiavit ei idem Domini vir quae ei ventura erant, dicens: Multa mala facis, multaque fecisti; jam aliquando ab iniquitate conquiesce, et quidem Romam ingressurus es, mare transiturus es, novem annis regnabis, decimo morieris. Igitur non multo post dum mare transiens, Siciliam depopulatus fuisset, et inde reversus Romam cinxisset, atque cepisset, tota ferme nocte suos tubis clangere praecepit, ut Romani a Gothis sese quibuscunque modis occulerent. Capta est igitur Roma a praefato Totila rege anno XXI Justiniani Augusti. Quod audiens Justinianus, Narsetem virum sapientem ordinavit patricium Romanorum, et misit cum ad Italiam. Quo dum pervenisset, regem Totilam superavit, et secundum Patris Benedicti prophetiam Totila mortuus est. Per idem tempus facta est mortalitas apud Byzantium magna. Qua de causa eodem anno celebrari solemnitas coepit sanctae Dei genitricis Mariae purificationis ipsius secunda die Februarii mensis, et cessavit mortalitas illa. Et haec solemnitas [rbu][p][a][n][t][eegv] hypante Domini Graece solet nominari, eo quod hac ipsa die allato in templum Domino Simeon et Anna ei obviam venerunt, hypantao [rbu][p][a][n][t][sba][oh] enim Graece idem est quod obviam eo honoris gratia. Post haec autem Justinianus Augustus trigesimo imperii sui anno ab Anthimo seductus episcopo coepit declinare a catholica fide. Et dum a divinis mandatis aurem cordis avertit, justo Dei judicio amentiam incurrit. Unde accersito viro Christianissimo Justino, curopalatem eum constituit, et ei totius curam imperii delegavit. Quod cum fecisset, decessit imperii sui anno trigesimo octavo, et mense septimo. Floruit his temporibus in urbe regia Priscianus grammaticus, et Romae quidam subdiaconus Arator nomine, qui apostolorum Acta versibus hexametris decantavit [peroravit].