CAP. V. De Justino Juniore.

Justinus itaque Junior genere Thrax, ex curopalate factus imperator, anno Incarnationis Dominicae quingentesimo septuagesimo secundo, imperavit annis duodecim, mensibus decem, et diebus viginti. Hujus temporibus Narses Romanorum patritius, cujus supra meminimus, cum ab incursu diversorum hostium totam quietam reddidisset Italiam, pro magnis beneficiis magnam pertulit invidiam a Romanis, ita ut in urbem regiam Justino mandarent dicentes quod melius erat Romanis Gothis servire quam Graecis, ubi Narses eunuchus imperat et dominatur pro sua libidine. Quibus sermonibus commotus imperator, Longinum praefectum suum Narsetis loco substituit. Sed et Augusta Sophia hanc Narseti mandavit contumeliam, ut Constantinopolim remearet, cum puellis suis in gynaeceo feminarum lanarum pensa divideret. Ad quae verba Narses dicitur respondisse eam se ei telam orditurum, quam, dum viveret, nunquam detexeret, et Neapolim secedens Longobardis mandavit, ut paupertina Pannoniae rura, quae incolebant, desererent, et ad Italiae fertile solum possidendum confluerent, Quod audiens Alboinus rex Longobardorum, in Italiam commeavit cum multitudine magna Longobardorum, anno ab Incarnatione Domini quingentesimo septuagesimo octavo. Deinde Mediolanum ingressus est; et intra breve spatium temporis sibi pene totam, praeter Romam et Ravennam, subjecit Italiam. Proinde Justinus imperator octavo imperii sui anno pedibus coepit infirmari, qua de re assumens comitem excubitorem Tiberium, adoptavit eum in filium, et successorem suum illum declaravit.