CAP. VI. De Tiberio imperatore.

Tiberius igitur Romanorum quinquagesimus imperator, imperium sumens anno Incarnationis divinae quingentesimo octogesimo secundo, imperavit annis tribus, et decem mensibus, et novem diebus. Hic fuit vir catholicus et religiosus. Unde multas in Constantinopolitana urbe renovavit ecclesias. Hic etiam terram Persarum intravit, et eos potentissime debellavit, indeque regrediens tantam molem praedae cum elephantis multis adduxit, ut humanae cupiditati crederetur posse sufficere. Caeterum idem Tiberius Augustus, ubi sibi finem vitae imminere praevidit, elegit ad imperium quemdam virum genere Cappadocem, strenuum ac sapientissimum, qui Mauritius nuncupatus est. Cui filiam suam Constantiam ornatam reddidit regalibus ornamentis, dicens: Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere ergo feliciter eo, et habe in mente incessanter aequitatem et justitiam praecipua optimi imperatoris esse insignia. Quod postquam dixit, spiritum exhalavit. Tiberio vero defuncto, Mauritius purpura indutus et diademate coronatus ad circum processit, et acclamatis sibi laudibus, et largitis secundum morem muneribus, primus ex Graecorum gente Romano potitus est imperio.