CAP. VII. De Mauritio imperatore ex Graecis primo apud Romanos.

Mauritius igitur genere Cappadox, Romanum assecutus imperium, Hunnos magna superavit industria. Hac praeterea tempestate sanctus Gregorius septiformem litaniam propter pestilentiam, quam inguinariam vocabant, instituit, et celeriter est populus liberatus. Septiformis litania ideo dicta est, quod omnis populus septiformiter fuit divisus. In primo choro fuit omnis clerus; in secundo, omnes abbates cum monachis suis; in tertio, omnes abbatissae cum congregationibus suis; in quarto, omnes infantes; in quinto, omnes laici; in sexto, omnes viduae; in septimo, omnes conjugatae. Is etiam sanctus Gregorius Augustinum, Melitum et Joannem cum aliis pluribus misit in Britanniam, ut Anglorum gentem ad fidem converterent Christi. Quam gentem praefatorum labore virorum Deo lucrifecit. Porro Mauritius Augustus dum esset vir Deum timens, malebat in hoc saeculo facinorum suorum corporali supplicio vindictam persolvere, quam tormentis gehennalibus cruciari: quod cum jugiter in suis orationibus Dominum precaretur meruit exaudiri. Quadam itaque nocte cum in stratu suo quiesceret, vidit per somnum ante aeneam se astare Salvatoris effigiem, quae erat ante palatii portam, ex qua emissa est vox ad eum dicens: Date Mauritium, et tenentes quidam judiciarii ministri exhibuerunt ei. Tunc ait ad eum Salvatoris imago: Ubi vis reddam tibi mala quae meruisti? hic an in futuro saeculo? Et ille: O amator hominum, Domine, hic potius quam in illo. Tunc jussit divina vox tradi illum, et Constantiam ejus uxorem, et omnem eorum cognationem Phocae militi. Expergefactus vero misit ad accersendum Philippicum generum suum. Cui sibi assistenti dixit Mauritius: Scis inter agmina nostra aliquem militem, nomine Phocam? Cui ille: Scio unum. Et imperator: Cujus est qualitatis? Qui ait: Juvenis, tumens, et temerarius. Tunc referens Philippico Augustus somnium suum glorificabat magnifice Deum pro hujusmodi revelatione. Post haec autem Mauritius Augustus, in hostili terra positus, cum milites suos ferro et rapinis abstinere compelleret, nec tamen eis consueta stipendia largiretur, Phocam rogare coeperunt, ut imperii regnum super eos acciperet. Quibus saepe nominatus Phocas obediens, regalem purpuram sumpsit. Quod audiens Mauritius animo dissolutus, rebus adversum se fluctuantibus cessit, et in quamdam silvam mari contiguam fugit; in qua cum uxore et quinque filiis jussu Phocae Caesaris interemptus est.