|
Phocas ergo propria temeritate Romanum invadens imperium imperavit annis
octo. Hic ut factus est imperator Leuntiam uxorem suam coronavit
Augustam. Imperii denique hujus anno secundo venerabilis papa Gregorius
ex hac luce migravit. Cujus in locum ad apostolatus officium Sabinus est
ordinatus, et Sabino subrogatus est Bonifacius tertius, et Bonifacio
tertio Bonifacius quartus. Quo rogante statuit
memoratus Augustus sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse
omnium Ecclesiarum. Nam antea Ecclesia Constantinopolitana primam se
omnium scribebat Ecclesiarum. Impetravit quoque ipse papa Bonifacius a
praefato principe dari Ecclesiae Christi templum Romae, quod ab antiquis
Pantheon vocabatur. Porro Phocas cum crudeliter in suos desaeviret
domesticos, Heraclii Africae patricii jussu peremptus est, qui post
hujus necem sibi rempublicam vindicavit.
|
|