|
Heraclius igitur Romanum assecutus imperium anno Incarnationis Dominicae
615, imperavit annis triginta. Hic invenit valde dissolutam rempublicam,
et attritam. Siquidem Europam vehementer Avares vastaverant. Hujus etiam
diebus rex Persarum Cosdroes cepit Damascum, et vastavit Jerosolymam, et
venerabilia loca, quae erant in ea, conflagravit, et populorum copias
captivavit una cum patriarcha ejusdem urbis Zacharia, et pretiosum
Christi crucis lignum secum in Persidem asportavit. Igitur Heraclius
praetores Cosdroae Sarabbagam et Sabasam, Sain et Razatem superavit, et
multas cepit munitiones. Denique Cosdroes ab eo captus est, et in
carcerem missus, ubi et mortuus est. His itaque transactis Heraclius
Byzantium est reversus, habens secum sanctum Dominicae crucis lignum.
Deinde larga militibus praemia donavit et paululum recreatus revexit
Jerosolymam lignum sanctae crucis; plurimas Deo pro tantis triumphis
referens gratias. Verum per idem tempus Cyrus Alexandrinus episcopus, et
Sergius Constantinopoleos patriarcha Monothelitarum haeresim
praedicabant. A quibus depravatus Heraclius Augustus aberravit a
catholica fide. Unde divino judicio Agareni, qui et Sarraceni dicuntur,
Hummaro duce imperium ejus coeperunt lacerare. Hac praeterea tempestate
Sarraceni, qui et Turci dicuntur, Mahumet pseudopropheta ducatum eis
praebente, a suis sedibus exierunt, Heracliique imperium devastare
coeperunt. Porro Mahumet iste Sarracenorum et Arabum princeps, et
pseudopropheta fuit de genere Ismael filii Abrahae. Heraclius denique
Augustus imperii sui anno tricesimo primo defunctus est. Imperavitque
post ejus decessum Heraclius Constantinus filius ejus mensibus quatuor.
Quibus vix expletis veneno sublatus est propinato a noverca sua Martina.
Sicque eo defuncto imperavit Heraclonas frater ejus pro eo cum matre sua
Martina.
|
|