NOTITIA FABRICII.


Biblioth. med. et inf. lat.. tom. III, pag. 300. Hugo de S. Victore, illustri apud Saxones ...

Hugo de S. Victore, illustri apud Saxones gente ortus, ut contra virorum doctorum sententiam, qui Lothariensem vel lprensem Flandrum faciunt, non inficiandis testimoniis demonstrarunt Henricus Meibomius in dissertatione de Hugonis Victorini patria T. III Scriptorum Rer. Germanic., p. 429, seq. et G. G. Leibnitius praefatione ad tomum secundum Accessionum Historicarum, et in nota inserta Actis Eruditorum an. 1698, pag. 354, nec non Polycarpus Leyserus in diss. De tribus primis S. theologiae doctoribus ex gente Saxonum, Helmst. 1720. 4. Parisiensem autem vel Gallum Hugonem vocant alii, quoniam canonicus regularis Augustinianus fuit in coenobio S. Victoris ad muros Parisienses: idem propter doctrinae fidem atque ubertatem et didascalici libros editos dictus Didascalus , ab aliis etiam lingua Augustini vel alter Augustinus. Diem obiit A. 1140 vel 1142 , annos vix natus quatuor et quadraginta. Scripta ejus post separatas quasdam singulorum editiones, recensitas a Gesnero in Bibliotheca, junctim prodiere Paris. 1526 et curante Thomas Garzonio de Bagnacaballo, canonico regulari Lateranensi, Venet. 1588, tum Moguntiae et Colon. 1617, ac denique ex recensione Canonicorum Regularium S. Victoris Parisiensis, servato priorum editionum ordine, Rothomagi 1548 fol., tribus Voluminibus.

Primi tomi haec sunt:

De Scripturis et scriptoribus sacris, praenotationes, p. 1 (col. 9). Sequuntur Adnotationes elucidatoriae in prologum Hieronymi, in Pentateuchum, Judices, libros Regum et in Psalmos, sive in plura Psalmorum loca. In Ecclesiastem homiliae XIX, pag. 75 (col. 113). Adnotationes elucidatoriae in Threnos, secundum multiplicem sensum, p. 146 (col. 255), in Joelem, p. 179 (col. 321) et in Abdiam moralis expositio p. 204 (col. 371), in qua pag. 218 seq. (col. 405) etiam De quinque septenis in S. Scriptura: septem vitiis, septem petitionibus orationis Dominicae, septem donis Spiritus S. septem virtutibus et septem beatitudinibus.

Posteriorum exceptionum libri, sive Adnotationes elucidatoriae allegoriarum in totum Testamentum Vetus, exceptis prophetis, et libris sapientialibus, pag. 221 (t. I, col. 633).

Adnotationes elucidatoriae allegoriarum in quatuor Evangelia, p. 283 (col. 763).

Adnotationes litterales in Evangelium Joannis, pag. 336 (col. 751), et quaestiones in Epistolas S. Pauli, pag. 361 (col. 431).

Adnotationes elucidatoriae in Dionysium Areopagitam, de coelesti Hierarchia, a Joanne Scoto Latine versum, p. 473 (col. 923) ex edit. A. 1502.

Secundi tomi haec sunt:

Institutiones in Decalogum, pag. 1 (col. 9).

Expositio in Regulam S. Augustini, pag. 5 (col. 881) Prodiit Venet. 1561. 4. Comi 1605. 8. Rom. 1625, etc.

De institutione novitiorum, p. 26 (col. 925).

De claustro animae libri IV. pag. 42 (col. 1017). Vide in Hugone de Folieto.

De anima, ejus affectionibus, interiore domo et erectione ad Deum libri quatuor, pag. 132 (t. III, col. 165).

De medicina animae, p. 211 (t. II, col. 1183).

Soliloquium de arrha animae, pag. 223 (col. 951) ad fratres suos in Hamersleve.

De laude charitatis, pag. 233 (col. 969).

De modo orandi p. 238 (col. 977).

De amore Sponsi ad sponsam (col. 987).

De fructu carnis et spiritus pag. 248, cum arbore virtutum et vitiorum, p. 254 (col. 997).

De nuptiis carnalibus et spiritualibus libri duo, p. 236 (col. 1201).

De vanitate mundi et rerum transeuntium, usu, libri quatuor, p. 265 (col. 703).

De meditatione libellus, pag. 284 (col. 993). Huic jungendus libellus De modo dicendi et meditandi quem edidit Edmundus Martene tom. V Anecdotor. pag. 887: 890. Praemissa Orberti epistola de Hugonis Victorini obitu, p. 883.

Arcae Noe mystica descriptio pag. 286 (col. 681).

De Arca Noe libri quatuor, sensum moralem investigantes p. 298 (col. 617).

Excerptionum priorum libri X, de origine et discretione artium, pag. 333 (t. III, col. 191), situ terrarum pag. 345 (col. 809), summa Historiarum ab Adamo usque ad sua tempora, p. 391 (col. 215).

De tribus columbis, ad Rainerum: et de aliis avibus, p. 394 (col. 13). Vide in Hugone de Folieto.

De bestiis, de arboribus et aliis rebus, de hominis partibus et aetatibus (col. 55 et seqq.).

De proprietatibus et epithetis rerum, ordine alphabetico, p. 461 (col. 135).

Sermones centum de variis argumentis, p. 478 (col. 899).

Sermo de Assumptione B. Mariae, ad Canticor. IV, 7, p. 632 (col. 1207).

Tertii tomi haec sunt:

Didascalicon libri septem, p. 1 (t. II, col. 739) quorum ultimus est de tribus invisibilibus Dei, ex edit. Paris. 1506 4, sive quomodo ex visibilium cognitione ad ejus potentiam, sapientiam et benignitatem agnoscendam pervenire liceat. Ex hujus libri capite 26 petita sunt quae ex Hugonis libro De tribus diaetis citantur in Vita Lidwinae tom. II Act. Sanctor., April. 14, pag. 282 b; reliqui vero sex libri cum vocabulario Wenceslai Brack an. 1483 pridem editi, ad artes liberales pertinent. Libri primi, qui est De studio legendi, caput ultimum de varietatibus ingeniorum, primus edidit Mabillonius t. I Analect., p. 324 (editionis novae p. 132).

Libellus de potestate et voluntate Dei, utra major sit, p. 55 (t. II, col. 839).

De quadruplici voluntate in Christo, p. 56 (col. 841).

De sapientia animae Christi, p. 59 (t. II, col. 845).

De unione corporis et spiritus (t. III, col. 285), ex primo Miscellaneorum Hugonis.

De verbi Dei efficacia, p. 65 (t. III, col. 289).

Apologia de Verbo Incarnato, contra eos qui dicunt Christum non esse aliquid secundum quod est homo, pag. 68 (t. III, col. 295).

De Verbo Incarnato disputationes sive collationes tres, p. 78 (t. III, col. 315).

De perpetua virginitate B. Mariae, p. 81 (t. II, col. 857). Henricus Gandavensis cap. 25. de S. E. Respondit cuidam, B. Virgini Mariae cum derogatione obloquenti, et calumnianti quod Virgo virginum diceretur.

Miscellaneorum secundi codicis, libri quinque, pag. 91 (t. III, col. 469). Epistola ad Joannem Hispalensem , quae lib. I, cap. 80, pag. 119, legitur, ex ms. edita a Baronio ad aunum 1136. n. 16.

De filia Jephte tractatus, p. 329 (t. III, col. 323).

Speculum de mysteriis Ecclesiae, p. 335 (t. III, col. 335), longe junioris scriptoris judice Oudino.

De ceremoniis, sacramentis et officiis ecclesiasticis, libri III, p. 356 (t. III, col. 381). Roberto Paululo tribuuntur in codice MS. Sangermanensi.

De canone mystici libaminis, libellus, pag. 399 (t. III, col. 455). Vide in Joanne Cornubiensi. Tria hactenus recensita scripta exstant etiam inter scriptores de Ecclesiae Catholicae divinis Officiis, Rom. 1591 fol., et in Biblioth. Patrum tom. X, Paris.

Dialogus de Sacramentis legis naturalis et scriptae, p. 406 (t. II, col. 17).

Summa sententiarum sive Eruditionis theologicae (t. II, col. 41), septem tractibus comprehensa, quorum est:

Primus de fide, spe et charitate, Trinitate et Incarnatione;

Secundus de creatione et statu angelicae naturae;

Tertius de creatione et statu humanae naturae;

Quartus de sacramentis in genere, et praeceptis divinis;

Quintus de sacramento baptismi;

Sextus de sacramento confirmationis, eucharistiae, poenitentiae, et extremae unctionis;

Septimus de sacramento conjugii, p. 472.

De sacramentis Christianae fidei, libri duo, ex edit. Argent. 1465 fol., p. 487-712 (t. II, col. 173).

De Chronico quod nondum lucem vidit, ita Albericus ad an. 1130: Huc usque magister Hugo de Sancto Victore Chronicam suam de Romanis pontificibus et imperatoribus digessit. Unde manifestum est illum hoc tempore floruisse. Hic multa scripsi, laude digna, quae in armariis habentur, in quibus haec sunt: Hugo de Sacramentis. Hugo super Hierarchiam Dionysii. Didascalicon Hugonis: Hugo de tribus virtutibus, Fide, Spe et Charitate. Exponit etiam luculento sermone Regulam B. Patris nostri Augustini: et multa alia scripsisse dicitur. Sed et quamdam epistolam prolixam scribit ad B. Bernardum. Dicunt eum natum fuisse de Saxonia. Hugo vero qui scripsit de avium natura moraliter et allegorice, et de claustro animae, et de medicina animae, fuit de ordine Praemonstratensi, ut dicitur, canonicus. Tertius Hugo qui scripsit, minorem ecclesiasticam Historiam, ad comitissam Campaniae Adelam, matrem comitis Theobaldi, fuit Niger monachus Floriacensis, id est de S. Benedicto super Ligerim, in dioecesi Aurelianensi. Ex hoc Alberici loco patet falli Oudinum, qui t. II, p. 159, esse Chronici auctorem negat Hugonem Victorinum illudque Floriacensi ascribendum esse contendit.