|
Cum omnis divinae paginae sermo id intendat, ut homini bonum humilitatis
persuadeat, et superbiae malum declinandum attentius suadeat, praesertim
cum in altero salutis et vitae, in altero ruinae principium sit,
necessarium videtur ipsius humilitatis et superbiae fructum et
efficaciam quasi formam quamdam visibilem virtutum cultori facie tenus
ostendere, quatenus alterutrius speciei, superbiae, vel humilitatis
imitator cognoscat ex fructuum qualitate, quid mercedis assequatur ex
utriuslibet exsecutione. Duas itaque arbusculas fructu et ascensu
dissimiles, et rudi, et novello cuilibet converso, adjunctis vitiorum
sive virtutum paucis diffinitiunculis proponimus, ex quarum radice
fructuum proventus pateat, et quae arbor ex duabus eligenda sit allectus
fructu discernat. Et quidem superbia fructus carnis radix est, fructus
spiritus humilitas. Quae diversitas inspecta radicum, fructum earum
moderabiliter quaerentis appetitum ostendit. Denique vetus Adam se
collocat in arce vitiosae arboris. Novus Adam principatum obtinet
proventus spiritualis. Si ergo praestantius deteriori, id est bonum malo
altrinsecus conjunxeris, quod in his emineat, quod praeponderet valenter
intellexeris. Collatis enim qualitatibus contrariorum cito meliorum
aestimatio patebit. Perspectis igitur radicibus ramis et fructibus
nostris arbitrii tui sit eligere quod volueris.
|
|