|
Justitia est per quam communitatis gratia tenetur, et sua cuique
dignitas non negatur. Cujus comites sunt lex, severitas, aequitas,
correctio, jurisjurandi observatio, judicium, veritas.
Lex est per quam facienda jubentur, et non facienda prohibentur.
Severitas est per quam judiciaria vindicta sequendo veri rigorem
districtius in peccantem exercetur.
Aequitas est lance justitiae ex aequo librata dignissima meritorum
retributio.
Correctio est erroris innati vel consuetudine introducti freno rationis
inhibitio.
Jurisjurandi observatio est quae, plebescito civibus promulgato,
transgressionem ejus temerariam arcet praestito juramento de
conservatione illius perpetua.
Judicium est per quod, ex audientia meritorum, dignum redditur vel
supplicium vel meritum.
Veritas est per quam probabili ratione dictum aliquod vel factum
immutatum profertur.
|
|