CAP. XVI. De fide et ejus comitibus.

Fides est in studio sancto, quae ex praemissorum veritate ad invisibilia futura mentem facit pendere. Est enim argumentum rerum non apparentium. Ejus comites sunt religio, munditia, obedientia, castitas, reverentia, continentia, affectus.

Religio est per quam reverenti famulatu caeremoniae divini cultus exercentur.

Munditia est consummata integritas utriusque hominis intuitu divini vel amoris vel timoris.

Obedientia est innixa pio studio propriae voluntatis voluntaria abnegatio.

Castitas est per edomitas vitiorum furias munda et honesta totius corporis habitudo

Reverentia est castus Deo exhibitus ob fidem, quam de eo habemus, cultus.

Continentia est per quam carnalium affectuum impetus consilii moderamine refrenantur.

Affectus est concepto per fidem sancto gaudio pii amoris in proximum effusio.