|
Cunctarum enim, ut praedictum est, virtutum fundamentum est humilitas,
quia omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). Et pauperibus spiritu
regnum coelorum aperitur (Matth. V). Prima autem virtutum humilitati
fides accedit, quia impossibile est sine fide placere Deo; et justus ex
fide vivit (Hebr. XI). Sed fide quid proficis, si spe non quaeris quod
fide complecteris? Quod enim nondum videmus speramus et spes non
confundit (Rom. V). Quia vero sperando amamus quod jam fide tenemus,
spei charitas succedit et sic fides, quae per dilectionem operatur,
recte, procedit. Qualiter autem istae tres virtutes, id est spes, fides,
charitas distinguendae, tenendaeque sint prudentia docet et informat.
Justitia ornat et consummat. Fortitudo retinet et reborat, et ne
excurrant in nimia et ne incompetenter intra suos terminos coarctentur,
temperantia moderatur et discernit. Si ergo has quatuor virtutes addas
tribus superioribus, septenarius iste virtutum numerus plenitudinem
septiformis gratiae suis exsecutoribus adducit, per quam vitiorum
compago dissolvitur, corpus diaboli superatur, et per semitam justitiae
fons et origo virtutum omnium aditur.
|
|