CAP. XIX. De dilectione, et ejus ratione duplici.

Quotidianum de dilectione sermonem serimus, si forte scintillet in cordibus nostris, et exardescat ignis flammam faciens, aut totum consumens, aut purgans totum. Ex eo namque totum est quod bonum est, et totum quod malum est, ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens duos rivos infundit. Alter est amor mundi, cupiditas; alter est amor Dei, charitas. Medium quippe est cor hominis, unde fons amoris erumpit. Et cum per appetitum ad exteriora decurrit, cupiditas dicitur, cum vero desiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt rivi, qui de fonte dilectionis emanant: cupiditas, et charitas. Et omnium malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Invenimus autem illud, quod nostra desideria sic multifariam dividit, et cor unum in diversa deducit, aliud non esse praeter amorem. Qui cum sit motus cordis secundum naturam singularis et unicus, secundum actionem autem divisus cum se inordinate movet, id est ad ea quae non debet, cupiditas dicitur: cum vero ordinatus est, charitas appellatur. Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus quod volumus. Omnipotens Deus qui nullo indiget, quia ipse summum et verum bonum est, qui est, qui nec de alieno accipere potest quo crescat, quoniam ex ipso sunt omnia, nec de suo amittere quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt universa, ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla necessitate, ut eum suae beatitudinis participem faceret. Porro ut idem aptus esset tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem. Spirituale palatum quodammodo per hanc sensificans ad gustum dulcedinis internae, quatenus per ipsam videlicet dilectionem suae felicitatis jucunditatem saperet, eique infatigabili desiderio inhaereret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus creaturam rationalem, ut ei semper inhaerendo, ipsum quo beatificanda erat, bonum, et ex ipso quodammodo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium biberet, et ipsum per gaudium possideret. Igitur per amorem sociata est Factori suo creatura rationalis solum, qui est dilectionis vinculum, quod ligat utrosque in ipsum, et tanto felicius quanto fortius. Propter quod etiam ut indivisa societas, et concordia perfecta utrobique haberetur, geminatus est nexus in charitate Dei et proximi, ut per charitatem Dei omnes uni cohaererent, per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent, ut quod de illo uno, cui omnes inhaerebant, quisque in semetipso non caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret; et bonum omnium fieret totum singulorum.