CAP. II. De parium inter se et cum imparibus collatione, ut virtutum cum virtutibus, viliorum cum vitiis ac virtutum cum vitiis.

Si adjunxeris similia similibus, partium aequalitas utriusque partis excellentiam perhibet. Si vero dissimilia contuleris, magis patet diversitas alterius. Sicque conjunctio parium differentiam arcet partium singularum, et diversa qualitas utriusque crescere videtur ex utroque. Confer album nigro, sapientem stulto, superbum humili, malum bono, et ex ipsis contrariis distantibus argumentum propriae naturae videtur accedere singulis speciebus. Sic de fructibus praemissarum arborum considera. Quantae enim sit amaritudinis cum germine suo radix superbiae facile pervidetur ex sanctae humilitatis uberi dulcedine. Itaque qui vitiorum furias, virtutum oppositione debellare proposuit, ad rem esse noverit naturas eorum vel qualitates subtili examine considerare, quibus inspectis tota vis eorum considerabitur in triumphis humilitas. Igitur quae ex virtutum principatu altissimum obtinet locum septiformi virtutum theologicarum, et cardinalium corona cingitur. Ex quibus aliae virtutes quasi de fonte quodam derivatae suis exsecutionibus perfectionem quamdam inducunt, et bravium ostendunt, quod pugnantibus quidem promittitur, exhibetur autem vincentibus. Cui humilitati summa vitiorum occurrens superbia, in phalange sua mortis ostendit materiam, et sequacibus ruinam certam. Utriusque igitur comitatus, natura vel effectu distantes non pigeat considerare, ut, reprobatis per rationem vitiis, per virtutem possit triumphare.