|
Superbia est singularis excellentiae, tumentisque animi super omnes
coetus quaedam gloriae et supereminentiae appetitio. Cujus comitatus
principales isti sunt:
Luxuria, ventris ingluvies, avaritia, tristitia, ira, invidia, vana
gloria.
Quae quidem septem vitia principalia (ut aliquid de saeculari scientia
loquamur) subalterna genera (juxta quemdam modum) dicere possumus, id
est ut sint species ad superiora, id est ad superbiam unde procedunt;
genera vero ad inferiora, id est ad vitia ex ipsis prodeuntia. Verbi
gratia, dicimus superbiae malum quoddam genus substantivum esse; et
vitia de superbia manantia, species quasdam substantivas, ut sunt animal
et homo, equus, etc. sed juxta aliquid. Sicut dicimus noctem tenebras
multiplicare, et silentium malitiam tegere, cum in altero lux, in altero
vox intermissa sit, et multa his similia. Neminem autem hic fucus et
externus color offendat, quem idcirco posui ut fontem et rivum, id est
superbiam cum suis appendicibus eo melius ostendam. Nunc itaque annexis
definitiunculis, de superbiae malitiae procinctu et comitatu videamus.
|
|