CAP. IV. De vana gloria, et comitibus ejus.

Vana gloria est, placendi desiderio mota utriusque hominis incompetens agitatio. In ejus comitatu sunt hypocrisis, inobedientia, jactantia, novitatum praesumptio, arrogantia, loquacitas, pertinacia.

Hypocrisis est virtutum simulatione clausum vitium ex arte palliare.

Inobedientia est, ex duritia mentis obstinatae, ei, cui parere debeas, justa imperanti, nolle obtemperare.

Jactantia est fastu mentis id agente, majora quam sint de te inaniter praedicare et promittere.

Novitatum praesumptionis est contra qualitatem sui ordinis, aut virium singulari tumore novi aliquid attentare.

Arrogantia est venditare quae non habes, et gloriari ex eo quod non acceperis placendi hominibus cupiditate.

Loquacitas est per quam levitas interior stulta verborum effusione monstratur.

Pertinacia est ex irrationabili, et inflexibili mentis obstinatione meliori nolle cedere.