|
Invidia est, quae fervidum in dolore reddit animum ob alterius bonum et
honorem, ea videre nolentem. In cujus comitatu sunt odium, afflictio,
exsultatio, malitia, detractio, amaritudo, susurratio.
Odium est, quod motum irati animi morosius et tenacius spe vindictae
mordaciter abscondit, et hominem ipsum, non tantum vitia ejus,
malevolentia persequitur.
Afflictio in prosperis est odientis animi cruciatus ex profectu minus
sibi placentis descendens.
Exsultatio in adversis est ex casu alterius ob conceptum semel odium
immodicae laetitiae ostentatio.
Malitia est alieni damni sine spe boni ex eo obtinendi desiderium.
Detractio est alienae gloriae et famae mordax et invida per verba, aut
signa diminutio.
Amaritudo est spiritalis expers gaudii quaedam distractae mentis
solitudo, et ex alieno bono aegrotatio.
Susurratio est per quam vel odiosae adulationis vel derogationis sibilo
quodam alter in odium alterius excitatur.
|
|