Hugo de S. Victore

COMMENTARIORIUM IN HIERARCHIAM COELESTEM
S. DIONYSII AREOPAGITAE
SECUNDUM INTERPRETATIONEM JOANNIS SCOTI
AD LUDOVICUM REGEM FRANCORUM, FILIUM LUDOVICI GROSSI,

Qui aedem D. Victoris Parisiensis aedificandum curavit.

LIBRI X.

LIBER PRIMUS.


CAPITULUM PRIMUM. De differentia mundanae theologiae atque divinae et de demonstrationibus earumdem.

Judaei signa quaerunt, et Graeci sapientiam (I Cor. I). Fuit enim quaedam sapientia, quem sapientia videbatur iis, qui veram sapientiam non noverant. Et invenit mundus sapientiam illam, et inflari coepit, et tumuit, magnum se existimans in ea. Et praesumpsit, et dixit ut ultra pergeret ad sapientiam summam confidens in sapientia sua, quasi via esse potuisset ad illam. Et ascendit, et elevatus est ut ad alta corde perveniret. Et fecit sibi scalam, speciem creaturae, nitens ad invisibilia Creatoris. Tunc quae manifesta erant Dei, ad illuminationem processerunt; et nota facta sunt ut probarentur corde non puro. Nam illa, quae videbantur, nota erant, et erant alia quae nota non erant, et per ea quae manifesta sunt, putaverunt ire in illa, quae abscondita fuerunt, et corruerunt mente ultra possibilem veritatem in mendacia figmentorum suorum, ubi non est inventum amplius, quod apprehenderent. Ideo stultam facit Deus sapientiam hujus mundi, quia in illa non potuit inveniri sapientia Dei; et monstravit sapientiam aliam, quae stultitia videbatur, et non erat, ut vera sapientia inverniretur per eam. Praedicatus est Christus crucifixus, ut humilitate veritas quaereretur. Sed mundus medicum [modicum] despexit, et non potuit verum agnoscere. Voluit enim contemplari opera Dei quae miranda fecerat, et quae proposuerat imitanda noluit venerari. Neque enim morbum suum attendit, ut pia devotione medicinam quaereret; sed de falsa sanitate praesumens, dedit se ut vana curiositate aliena investigaret. Et videbatur extra se proficere, sed defecit in se et eum, qui erat supra se, non invenit. Et proposuit existimationes de illo, quas corde superbo conceperat, ne verum ignorare videretur: et secutus est in via erroris, alia et alia, contra verum plurima, et novissime indecora Deitati, et excellenti majestati deformia, ut error fieret manifestus. Prius enim verum erat, et magnum videbatur et novissime successit falsitas, cum veritas consummari debuisset. Et demonstratum est quasi lumen quoddam in parte una, ut ibi videretur aliquid, et erant contra densae tenebrae, et caligo profunda ignorationis, ubi erroris laqueus ponebatur in captionem superborum. Et viderunt ubi lumen erat, et ubi tenebrae erant videre non potuerunt; et ibi laqueo capti sunt propter audaciam praesumptionis suae, qua se praecipitaverunt ire in illud: manifesta sunt haec. Quanto enim illi excellentis ingenii monumenta reliquerunt: ubi tam multa investigatione secreta naturae, et abdita rerum conditarum prosecuti sunt, ut ipsam illorum efficaciam omni studio praeferendam existimemus. Legimus artes, et studia, et disciplinas et rationum praecepta plurima, quae illi sensu et ingenio suo dato in hoc ipsum scrutati sunt, et invenerunt; et scripserunt inventa, et legenda posteris tradiderunt, logicam, et ethicam, et mathematicam, et physicam, de forma ratiocinationum, et vitae, et morum pro instituto naturae decentium, de dispositione et ordine, et causis, et proventibus rerum omnium. Et invaluerunt in parte hac, ut verum apprehenderent; quoniam et haec veritas per eos ministranda erat, quae non erat ad vitam qui filii vitae non erant. Ideo datum est illis propter nos, quibus consummatio servabatur et inchoatio parabatur, ut invenirent veritatem illam, quam oportuit suscipere filios vitae ad obsequium summae veritatis. Cujus labor ipsis appositus est, iis fructus servatus. Et in omnibus iis lumen intelligentiae, et acumen ingenii, sensusque virtutem ad documenta praevia perceperunt; in quibus creaturarum vim, et modum naturae inferioris secundum formam rationis insitae subtiliter discusserunt. Novissime autem theologiam pro ratione divinorum, et scrutatione invisibilium quasi consummaturi sapientiam addixerunt, ut ipsi putaverunt, consummaturi; sed vere amissuri, et veram non inventuri. Nam, ibi corruere coeperunt in mendacia figmentorum, et assumpserunt species visibiles simulacra divinorum, ut invisibilia viderent per ea, quae videbantur et erat ibi simile aliquid, sed de longe ostendens, quod quaerebatur, neque lucem ingerens oculis caligantibus. Natura enim ad servitutem condita Creatorem suum demonstravit; sed erat similitudo peregrina ad excellentem, et dominantem majestatem. Neque potuit evidentem declarationem invenire in iis omnibus illa, quae docenda fuerat natura, quoniam, et ipsa sana non erat, ut multum claresceret in contemplationem. Non enim habuit quae per gratiam exemplaria formabantur ad sanitatem visionis internae; neque arcam sapientiae noverat, et conditorum thesaurorum, carnem Verbi aeterni in Jesu humanitate; sed naturali solo documento utens lippienti acie lumen nubilum, et ambiguum adducens speculanti in rerum creatarum specie contemplabatur. Propterea erraverunt, et evanuerunt, cum transire vellent mente ea quae sola nosse acceperant et palpantes aestimationibus ad ea quae videri non poterant, caeci inventi sunt qui se videre putaverunt. Haec sunt simulacra errorum, quae theologia (sic enim ipsi vocaverunt studium, quo divina scrutari crediderunt) vanitatis eorum, et deceptionis praedicat veneranda; in quibus tam multa tam praeter verum, et rectum, et naturae bonae consentaneum mentiuntur, ut ipsi quoque erubescere compellantur in eis. Dignum quippe erat ut confunderentur in summis qui de infimorum cognitione superbi erant, et qui humilitatem fidei in morte Salvatoris despiciunt, celsitudinem ejus admirentur in agnitione Creatoris. Duo enim simulacra erant proposita homini, in quibus invisibilia videre potuis set: unum naturae, et unum gratiae. Simulacrum naturae erat species hujus mundi. Simulacrum autem gratiae erat humanitas Verbi. Et in utroque Deus monstrabatur, sed non in utroque intelligebatur; quoniam natura quidem specie sua artificem demonstravit, sed contemplantis oculos illuminare non potuit. Humanitas vero Salvatoris et medicina fuit, ut caeci lumen reciperent, et doctrina pariter ut videntes agnoscerent veritatem. Lutum fecit ex sputo: et linivit oculos caeci, et lavit et vidit (Joan. IX). Et quid postea? Deinde videnti et nondum cognoscenti ait: Ego sum, et qui loquitur tecum, ipse est Filius Dei (ibid.). Prius ergo illuminavit, postea demonstravit. Natura enim demonstrare potuit, illuminare non potuit. Et mundus Creatorem suum specie praedicavit, sed intelligentiam veritatis cordibus hominum non infudit. Per simulacra igitur naturae, Creator tantum significabatur; in simulacris vero gratiae praesens Deus ostendebatur, quia illa operatus est ut intelligeretur esse; in istis vero operatus est ut agnosceretur praesens esse. Haec est distantia theologiae hujus mundi ab illa, quae divina nominatur theologia. Impossibile enim est invisibilia, nisi per visibilia demonstrari: et propterea omnis theologia necesse habet visibilibus demonstrationibus uti in invisibilium declaratione. Sed mundana, ut diximus, theologia opera conditionis assumpsit, et elementa hujus mundi secundum speciem creata, ut demonstrationem suam faceret in illis. Theologia vero divina opera restaurationis elegit secundum humanitatem Jesu, et sacramenta ejus quae ab initio sunt, naturalibus quoque pro modo subjunctis, ut in illis eruditionem conformaret. Major autem, ut diximus, declaratio divinitatis in sacramentis gratiae, et carne Verbi, et mystica operatione ipsius ostenditur, quam naturali rerum specie praedicetur. Et idcirco mundana theologia parum evidenti demonstratione utens, non valuit incomprehensibilem veritatem sine contagione erroris educere, cum divina noscitur theologia simplici, ac pura assertione praedicare.

Nunc dicendum est quid sit theologia, altius quidem incipienti ad evidentiam rerum dicendarum. Philosophia omnis in tres principales partes secatur: Logicam, ethicam, theoricam. Quartam enim, quam in suo loco adjecimus, hic ex superabundanti enumerare est. Philosophia itaque tres continet partes: Primam, id est logicam, quae vim modumque ratiocinationum, veri ac falsi judicium assumpsit; secundam autem, id est ethicam, quae modum vivendi rectum, et disciplinae formam secundum virtutum instituta disponit; tertiam vero, id est theoricam, quae sola verum in omni, quod est, et non est scrutari elegit. Hujus, id est, theoricae tres partes sunt: Prima, mathematica; secunda, physica; tertia, theologia, in quibus contemplatio veritatis, quasi quibusdam contemplationum gradibus ad summum conscendit. Prima enim, id est mathematica, speculatur visibiles rerum visibilium formas. Secunda autem, id est physica, scrutatur invisibiles rerum visibilium causas. Tertia vero sola, id est theologia, contemplatur invisibiles substantias, et invisibilium substantiarum invisibiles naturas. Et est in his quasi progressio quaedam, et profectus mentis ad cognoscendum verum conscendentis. Per visibiles enim visibilium formas pervenitur ad invisibiles visibilium causas; et per invisibiles visibilium causas ascenditur ad invisibiles substantias, et earum cognoscendas naturas. Hic autem summa philosophiae est, et veritatis perfectio, qua nihil altius esse potest animo contemplanti. In hac sapientes hujus mundi propterea, sicut jam diximus, stulti facti sunt; quia solo naturali documento secundum elementa et speciem mundi incedentes, exemplaria gratiae non habuerunt: in quibus etsi species erat humilis, sed manifestior praestabatur demonstratio veritatis. Hic ergo stultam fecit Deus sapientiam hujus (I Cor. I); quoniam veritatem agnoscere non potuit; quoniam in sua eruditione formam humilitatis tenere contempsit. Haec nunc de theologia dixisse sufficiat propter hierarchiam Dionysii, in quam explanationis gratia aliqua dicenda suscepimus. Omnis enim hierarchia theologiae supponitur; et necesse erat introducendis ad lectionem hierarchiae aliqua de theologia praemittere, ad definiendam materiam ejus, quae tota in invisibilibus consistit substantiis, et earum naturis similiter invisibilibus visibili documento utens ad demonstrationem sui.