CAPITULUM II. Quae sit materia hierarchiarum, et dispositio earum.

Dionysius Areopagites ex philosopho Christianus effectus theologus, et hierarchiarum descriptor, divinae dispositionis ordinem in rerum omnium gubernatione demonstrat; quomodo rationalem creaturam participem fecit Deus potestatis suae, constituens magistratus, et potestates, et principatus sacros in coelo in angelis, et in terra in hominibus, ut dominentur creaturae ejus. Dignum siquidem fuerat, ut illa pars operis sui particeps fieret potestatis ejus in dispositione sua: quae in sui conditione similitudinis participationem acceperat, ut quae sola ad similitudinem Conditoris sui facta fuerat, sola in sui ordinationem imaginem illius retineret. Ipse igitur rerum omnium conditor Deus, cujus ineffabilis majestas, et indeficiens virtus, potens erat sola gubernare quod creaverat sola, voluit in rerum a se factarum gubernatione participes habere et cooperatores, non ut illorum ipse ministerio juvaretur, sed ut ipsi potestatis ejus consortio sublimes efficerentur. Dominus ergo solus et princeps omnium, dominationes et principatus sub se, et secundum se esse instituit in ministerio perficiendo: quod universitatis ordo deposcebat, ut opera ejus complerentur per ordines et dispositiones a summo in universa praecepto decurrente. Majestas ergo et imperium, quod in Domino et gubernatore omnium universaliter, et omnipotentissime, et superexcellenter, et ineffabiliter adoratur: in eos qui participes gratiae et gloriae consortes et socii majestatis facti sunt, per partes, et divisiones, et gradus, et ordines distributum est, ab eo descendens et respiciens ad eum, et sub eo ordinatum qui fons et causa est omnium, et principium primum:

“Unum opus, et artifex unus? unum imperium, et unus rector, unus princeps, et una respublica: unus Dominus, et Pater, a quo omnis paternitas in coelo, et in terra (Ephes. III): unus in omnibus omnia: et omnia unum in uno.”

Summum namque bonum participatione gratiarum et donorum distributione, per cunctos participes largitionis unum in se manens dividitur, et omnes uno participantes ad ipsius unitatis formam, simplicitatemque veram colliguntur. Neque enim participes potestatis esse potuissent, nisi prius per gratiam consortes fierent virtutis. Neque cum illo possent, quod ipse potest, nisi prius ex illo esse mererentur, quod ipse est. Omnipotens autem Conditor non extranea usurpatione, neque perfunctoria appellatione gubernator a se factorum omnium nominatur; sed insita sibi virtute, et bonitate inolita cuncta fovens et nutriens, regens, et disponens universa, eamdem sub se dominantibus bonitatem, et virtutem secundum mensuram participationis et ministerii rationem per ordines et gradus multifariam dispensavit excellentioribus quidem, et supra positis imperio majora et superexcellentia dona impertiens; inferioribus autem, et suppositis gradibus minora charismata, et libere famulantia ad subjecta quoque sine oppressione praelata concedens. Istae sunt distributiones luminum, descendentes in omnia, quibus ipsa participare datum est a Patre luminum et sole justitiae, clara speculamina effecta, ut luceant et illuminent. Subjecta quidem in eo quod lucent, et in eo quod illuminant praelata. Et una lux est, et bonum unum est; et plurima sunt lucentia, et participantia bonum unum, et lucem unam; et in eo quod participant unum sunt in uno collecta, et reducta ad unum, et uni conformata. Hae sunt hierarchiae, id est sacri principatus, quos summa hierarchia secundum se formavit, et sub se constituit dominari, et praeesse in operibus suis secundum ordines consignatos sub uno principio et potestate una, a qua omnis potestas, et omnis virtus, et omnis lux spiritualiter lucens et illuminans spiritualiter lucentia omnia. Haec est creaturae rationalis celsitudo, et sublimitas, et dignitas admiranda, quo dominari meruit in operibus factoris sui, accepta virtute ab ipso, et tenens potestatem cum ipso. Quae virtus, quoniam secundum mensuram largitionis et participationis varie multipliciterque ad decorem ac pulchritudinem eorum, quae sapientia ornavit operum, ab una virtute et potestate una distribuitur, multae virtutes et potestates multae efficiuntur. Sed, ne rursum multitudo schisma generet, ac divisionem et adversum se pugnet orbis dominatione contraria, unum principium est, et moderator unus omnium, a quo habent quod sunt, et sub quo moderantur quod possunt, et referunt ad ipsum omne quod efficiunt, ut unitas maneat in omnibus, et pax perseveret in regno cuncta creantis et regentis omnia Dei.