|
Tres sunt hierarchiae, in quarum descriptione theologus et narrator
hierarchiarum et potestatum sacrarum, quae in coelo et in terris sunt,
Dionysius, opus consummatum explicuit. Prima principalis omnium, et
forma, et exemplar reliquarum summa, et ineffabilis potestas est
Trinitatis, simplex, et una, et uniformis sine gradu et differentia, et
comparatione, summa, et aeterna, et perfecta, et vera in omnia opera sua
condenda et regenda propria virtute Omnipotens, nihil externum
suscipiens, nihil suum amittens. Secunda hierarchia in angelica natura
formata est, adoptione, et participatione, et dignatione, a prima, et
sub prima, et ad primam secunda, similitudine sublimis, gradum habens,
et differentiam suscipiens, et comparationem admittens, post summam
Trinitatem secunda aemulatione, trina divisione distincta. Tertia, et
ultima hierarchia in humana natura ordinata est secundam primo, et
primam secundo loco imitans, et imaginem summam, et super excellentem
similitudinem per mediam participantia suscipiens, et referens per
idipsum, ut ab uno totum sit, et ad unum totum, et totum unum. Theologia
autem angelicam hierarchiam primam suscepit quasi exemplar humanae
hierarchiae, ad cujus similitudinem ea quae in hominibus est hierarchia
omnis facta est, et formata, explicandam; et post eam, quae secundum
ejus similitudinem constat, humanam: tertio loco summam, et ineffabilem,
et super excelsam constituens hierarchiam, ut ex praecedentium
illuminatione humanis mentibus propinquiore, quae valde intelligibilis
est et obscura, clarescat.
|
|