|
Theologus Dionysius sapientiam mundi contra humilitatem fidei
Christianae inflatam cernens, et crucem Christi, et quae opera
humanitatis Verbi in carne remedium facta sunt quasi indigna Deo, et
majestati summae incongrua, et impossibilia veritati contemni, et
stultum existimari praedicationis Verbum in redemptionem generis humani,
et ex naturae documento secundum mundi hujus elementa incedentes falsa
judicare, quae de salute hominis perfecta sunt in morte Redemptoris,
opponit se ut gloriam ejus evacuet, quae est secundum sensum hujus
saeculi sapientiae. Et ostendit sapientiam Christianae fidei in morte
quidem Redemptoris humilem, sed in agnitione Creatoris esse sublimem, et
sacramenta redemptionis, quae despecta videbantur secundum speciem hujus
mundi, et eorum qui mundanam tantum noverant aestimationem, excelsa
esse, et veneranda, et supra mundi hujus sapientiam, et rationem, et
doctrina efficacia ad demonstrandam summam veritatem. Propterea
theologiam divinam, quae his exemplaribus usa est in demonstratione
invisibilium, digna Deo, et consentanea veritati praedicare, theologiam
vero mundi, quae ratione carnis elementa conditionis secuta est, non
potuisse veritatem Dei apprehendere. Et ita quidem, ut in aenigmate
dicatur, Golias in capite suo a despecto et modico percussus
prosternitur; quia mundi hujus sapientia tumens in altum ab humilitate
Christianae veritatis in summo suo manifesti erroris comprobatur. Et
monstratur Deus ab humilibus inventus, et humilibus revelatus, et crucem
Christi credentibus contulisse: quod superbientibus, et de se
praesumentibus conferre non potuit sapientia mundi. Propterea opponimus
theologiam nostram, et excelsorum, et sublimium, et invisibilium
cognitionem, subsannantibus, et arguentibus fidem humilem, ut glorientur
si possint ipsi, qui haec despiciunt de similibus. Et si talia
invenerunt, et similia cognoverunt sapientia sua, et ratione sua, et
sensu suo, quam fidei nostrae praeferre non timent, ut inspiciant
theologiam suam, et quae de Deo dixerunt erubescenda, et ridicula, et
incongrua, et falsa, ut fidem agnoscant et suscipiant veritatem. Propter
hoc enim Deus in natura hominis conversari voluit, ut conversatio
hominis in coelo esse posset, et ob hoc ille humana sustinuit, ut divina
iste cognoscere mereretur. Hoc est sacramentum humilitatis Dei, et
sacramentum fidei, et sacramentum veritatis: quod non cognoverunt
superbi corde, inflati sensu suo, et sapientia sua, quae de carne erat,
et non potuit Dei sapientiam invenire, ut inveniretur stultitia esse
quae sapientia putabatur, et non erat. In hoc sublimes facti sumus ad
eos; quia sapientia Dei quae in carne a nobis creditur, ab illis
despicitur; in gloria et majestate a nobis agnoscitur, ab illis
ignoratur.
|
|