|
Quae oportuit in theologiam Dionysii pro descriptione hierarchiarum ad
intelligentiam dicendorum praemittere, superioribus capitulis quantum
pro tempore animo suggestum est, explevi. Nunc superest, ut quae de his
a theologo dicta sunt, inspiciamus. Et quia ipsa lectionis superficies
magna verborum profunditate tecta est, et quodam alto sermonis
superferentis se et extollentis, et involuti secundum magnitudinem et
excellentiam rerum secretissimarum ambiguo celata necesse est, ut primum
moderata, et communi, facilique ad intelligentiam explanatione
reseretur. Et haec erit fortassis commodior explanatio introducendis ad
magnum principium, quoniam non oportet in tantarum tamque sublimium
rerum meditatione exercendos animos sermonum involucris occupari. Quae
licet apposita sint secretis venerandis digna velamina ingredientibus,
tamen revelata facie ad contemplationem eorum, quae intrinsecus sunt in
libertate spiritus e medio sunt tollenda, ad pandenda mysteria. Hoc nunc
ergo suscipimus, et hoc satis nobis est in iis, quae dicemus. Nam ex
reliquo, si quid adjectum fuerit, ex superabundanti sit dono. Hierarchia
ex Graeco interpretata sacer dicitur principatus: et sunt hierarchiae,
id est principatus sacri tres: quas dicemus, ut supra commemoravimus.
Prima et summa hierarchia est potestas divinitatis. Secunda et media est
potestas angelica ad similitudinem primae potestatis facta, et sub prima
potestate constituta. Tertia, et ultima hierarchia est potestas humana
ad similitudinem angelicae facta, et sub ea constituta, et per mediam
eam sub prima et summa. His hierarchiis, id est principatibus sacris
totus regitur mundus: in quibus summa potestas est, quae imperat tantum
et infima, cui tantum imperatur; et media quae imperat inferiori, et cui
a superiori imperatur. Summa ergo potestas, et prima secundam, et
tertiam potestatem post se constituit in angelis, et hominibus, ut ei et
conformes participatione virtutis, et cooperatrices consortio potestatis
sint. Et divisit dona virtutum, et secundum divisiones donorum
distribuit officia potestatum; et dedit dona plurima, et multas
potestates constituit, et omnia dona de uno, et omnis potestas sub uno;
et unum in omnibus, et omnia ad unum, et in uno. Angelicam vero
hierarchiam primo demonstrat theologus. Secundo tractat de humana.
Tertio quasi in fine, et consummatione, de divina, et summa. Ipsam autem
angelicam in tres subdividit hierarchias, et unamquamque trium per tres
ordines distinguit, ut novem angelicorum ordinum numerus compleatur. Et
omnem hierarchiam unius potestatis et unius officii, et unius
dignitatis, et in unaquaque hierarchia et primos constituit, et medios,
et ultimos ordines. Et primos quidem illuminare; ultimos vero
illuminari; medios autem et illuminari a primis, et ultimos illuminare.
Post haec de ultima hierarchia similiter divisiones donorum, et
distributiones potestatum et dignitatum, et officia, et ordines, et
operationes ad similitudinem angelicae hierarchiae ordinata prosequitur.
Novissime ad divinam, et simplicem, et superexcellentem hierarchiam
(quantum possibile est in humanis contemplanti) conscendens, et in ipsa
consummans, consummata haec summa est. Exordium autem (quoniam summum
bonum), cum sit unum, mirifice multiplicatur, et variatur ad decorem et
pulchritudinem divisionis et profusionis in omnes, qui ejus
participatione digni sunt, ut in illo unum sint omnes; quoniam dona ejus
lumina sunt, et lumina faciunt lucentia, et illuminata lucentia, et
illuminantia ipsa, et fiunt lux lucentia, et illuminantia lumina. Lux
sunt, et una lux ubique, et unum lucentia in luce una, et multiplicatur
in multis una, et multa in una uniuntur. Ex hoc ergo theologia incipit,
quia lumina lucentia et illuminantia speculamina sunt divina: et videtur
in eis lux lucens et illuminans, quae incomprehensibilis et
inaccessibilis in se manet. Et propter hoc, ut videri possit, exit in
ipsa, et infundit se illis, ut apprehendant eam, et capiant, et videant
in seipsis lucentia ex ipsa. Non enim possunt videre vel apprehendere
illam, quae non lucent ex illa, quia sine luce neque ipsa videri lux
potest. Et sunt quidem ista speciosa simulacra lucis ad invisibilem
profusionem, ut per visibilia invisibilia videantur. Non enim bonum
illud, et lux ipsa ista lux est; et tamen secundum aliquid lux est, et
vere lux dici potest: et cum dicitur lux, verum dicitur quia lux est, et
lux illius imago est. Et quod in hac luce est, in illo bono est; quoniam
ipsa lux ab illo bonum est, et totum in illo est, quia ab illo totum
est: non enim cum ab illo esse coepit, in illo esse desinit; sed
processit ab illo, et permansit in illo. Propterea servit imago, et
monstrat creatura opificem, quoniam ad hoc facta est ut videatur in
illa. Propterea dona lumina sunt illuminantia, et participantia lumina
illuminata, et ipsa illuminantia, et illuminanti lumini similia. In eo
quod illuminantur, fiunt gratiae participes. In eo vero quod illuminant,
efficiuntur potestatis consortes. Et constat his duobus omnis
hierarchia; et perficitur gratia, et officio, virtute et ministerio:
quae omnia similitudinibus, et figuris, et aenigmatibus variis a
visibilibus sumptis theologice demonstrantur.
|
|