|
|
“Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a
Patre luminum (Jac. I).”
|
|
Sed et omnis, Patre moto, manifestationis luminum processio in nos
optime ac large proveniens: iterum ut unifica virtus restituens nos
replet, ac convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam
simplicitatem. Etenim ex ipso omnia, et in ipsum (Rom. XI), ut divinum
ait verbum. Ergo Jesum invocantes paternum lumen, quod est quod verum
quod
|
“illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I)”
|
|
per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus (Ephes. II): in
sanctissimorum eloquiorum Patre traditas illuminationes, quantum
possibile est, respiciemus. Et ab ipsis symbolice nobis, et anagogice
manifestatas coelestium animorum hierarchias, quantum potentes sumus,
considerabimus. Et principalem, et super principalem divini Patris
claritatem, quae angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat
beatissimas hierarchias immaterialibus, et non trementibus mentis oculis
respicientes: iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium.
Etenim neque ipse usquam, neque unquam radius a propria singulari
unitate deseritur. Ad anagogicam vero, et unificam eorum, quae provisa
sunt contemperantiam optime et pulchre multiplicatur, et provenit:
manetque intra se munite in incommutabili similitudine uniformiter
fixus: et in se, quantum fas est, respicientes proportionaliter eis
extendit; et unificat secundum simplicem sui unitatem. Etenim neque
possibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi varietate
sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, et iis, quae secundum nos
sunt, providentia paterna connaturaliter, et proprie praeparatum.
Propter quoae et sanctissimam nostram hierarchiam perfectissima sacrorum
dispositio coelestium hierarchiarum super mundana imitatione dignam
judicans, et dictas immateriales hierarchias materialibus figuris, et
formalibus compositionibus varificans tradidit, ut proportionaliter
nobis ipsis a sacratissimis formationibus in simplas, et non figuratas
ascendamus altitudines et similitudines. Quoniam neque possibile est
nostro animo ad non materialem illam ascendere coelestium hierarchiarum,
et imitationem, et contemplationem, nisi ea, quae secundum ipsum est,
materiali manuductione utatur. Visibiles quidem formas invisibilis
pulchritudinis imaginationes arbitrans, et sensibiles suavitates figuras
invisibilis distributionis, et immaterialis luculentiae imaginem
materialia lumina, et secundum intellectum contemplativae plenitudinis
discursas sacras disciplinas, et adunati ad divina, et ordinati habitus
earum, quae hic sunt, dispositionum, ordines, et Jesu participationis
ipsam divinissimae eucharistiae assumptionem, et quaecunque alia
coelestibus quidem essentiis super mundane, nobis vero symbolice tradita
sunt. Propter hanc ergo nostram corrationalem theosin misericors
perfectionis principium, et coelestes hierarchias nobis manifestans, et
comministram earum perficiens nostram hierarchiam ad virtutem,
nostramque similitudinem deiformis earum sanctificationis sensibilibus
imaginibus super coelestes descripsit intellectus, in sacris eloquiorum
compositionibus, ut nos reduceret per sensibilia ad intellectualia, et
ex sacre figuratis symbolis in simplas coelestium hierarchiarum
summitates.
|
|