|
Sequitur:
|
“Ad anagogicam vero, et unificam eorum, quae provisa sunt,
contemperantiam optime et pulchre multiplicatur et provenit: manetque
intra se munite in incommutabili naturae similitudine uniformiter fixus:
et in se, quantum fas est, respicientes proportionaliter eis extendit,
et unificat secundum simplicem sui unitatem.”
|
|
Ac si diceret: Divinae claritatis radius, qui spiritualiter lucentes
illuminat, quamvis in se unus permaneat, participatione tamen et
distributione donorum varie multiplicatur, quoniam multis diversisque
modis distribuitur et multiplicatur. Haec vero multiplicatio et variatio
universorum est pulchritudo; quoniam, nisi dissimiliter pulchra essent
singula, summe pulchra non essent simul universa. Non enim unum aliquod
ex universis diversis capere potuit, quod erat pulchritudinis totum: et
idcirco summa pulchritudo varia participatione distributa est in
singulis, ut perfecta esse posset simul in universis. Ipsa vero
distributio multiplicatur optime et pulchre: optime in universis, et
pulchre in singulis, vel, optime secundum participantium dispositionem.
Optime enim multiplicatur, ut majus sit bonum, quod a multis percipitur;
et pulchre multiplicatur, ut major sit decor universitatis, quod
participantibus singulis varie diversisque modis infunditur, ut ex
multitudine numerosa in participantibus boni fiat consummatio, ex
distributione dissimili participantium pulchritudo. Sive simplicis
radii, quo nos illuminamur multiplicatio convenienter intelligi potest
secundum multas ac diversas divinorum eloquiorum figuras ac
similitudines: quibus secundum nos sumptis divina sapientia, quae in sua
puritate, ac simplicitate omnino incomprehensibilis est, mentibus
humanis varie multipliciterque, cum ipsa una eademque semper sit,
declaratur. Multiplicatur ergo, quoniam multis modis declaratur: optime
quidem quantum ad se, et pulchre quantum ad nos. Optime multiplicatur,
quoniam ex ipsa multiplicatione declarationum perfectius agnoscitur;
pulchre declaratur, quoniam pulchra ac decenti se declarantium formarum
specie ac dissimilitudine manifestatur. Et ipsa multiplicatio fit ad
contemperantiam eorum, quae provisa sunt, hoc est electorum et
provisorum ad vitam, ut contemperentur et participationis concordia
uniantur quasi multa membra in uno corpore, ut ipsa diversitas donorum
unitatis et pacis societatem ad invicem confirmet: quatenus unumquodque
membrum se a totius corporis compage dividere non praesumat, cum boni
plenitudinem, quam in se minus habet, in aliorum societate possideat.
Quia enim unumquodque habet, quod aliud non habet: propterea unumquodque
in alio habet quod in se non habet, vel in alio plus habet quod in se
minus habet. Et idcirco singula invicem tendunt ad se et concordiam ac
pacem servant inter se: et ipsa concordia et pax contemperantia est, qua
sibi consentiunt, ut stent in unum et reformentur ad unum. Propter hoc
ergo ipsam contemperantia provisorum anagogicam dicit et unificam.
Unificam quidem, ut stent in unum; anagogicam, ut reformentur ad unum.
Unificam, quia dispersos in unum colligit; anagogicam, quia dejectos ad
superiora reducit. Unificam, per dilectionem proximi; anagogicam, per
dilectionem Dei. Propterea pulchra est in congregatione, optima in
elevatione. Ipse ergo radius divinae illustrationis multiplicatus sive
per distributionem donorum spiritualium, qua intrinsecus participatur;
sive per varietatem mysticarum demonstrationum, qua extrinsecus in sacro
eloquio declaratur, provenit, hoc est procedit in corda illuminanda,
sive ab intus per aspirationem ea replens, sive a foris per sacri verbi
eruditionem se ipsis infundens: et tamen manet intra se munite, ut cum
se mentibus illuminandis varie ac multipliciter participandum praestat,
extra suae tamen simplicitatem unitatis non effluat. Ipsa enim ejus
unitas propterea semper intra se manet, quoniam illam munit atque
custodit coessentialis incommutabilitas, ut licet ad illius
communicationem accedat participantium pluralitas, ad divisionem tamen
illius non praevaleat participationis diversitas. Manet ergo intra se
munite, ut semper idem sit, neque exeat ab eo quod est, in id quod non
est: sed incommutabili similitudine sua uniformiter fixus, ut videlicet
a seipso non discrepet, quasi sibi dissimilis effectus. Neque solum ipse
unus manet, sed etiam respicientes in se, et conversos ad se, quantum
fas est, hoc est licitum et possibile illis, extendit se eis, hoc est
porrigit ut ad eos etiam veniat qui longe sunt, et a se tamen non
recedat. Extendit videlicet proportionaliter, hoc est ut alii plus, alii
miuus accipiant secundum dispensationem distributionis munerum, vel
possibilitatem capacitatis participantium. Qui enim proximi sunt,
abundantius ex illo accipiunt: et sic deinde singuli quo magis accedunt,
magis accipiunt; et quo magis recedunt, minus recipiunt. Omnes tamen
accipiunt; unusquisque pro parte sua. Hoc est, quod ait:
|
“Proportionaliter se extendit, quia tamen ad omnes se extendit, et
omnibus se infundit, omnes illuminat, et lumina esse facit ex lumine
suo, ac per hoc unum esse facit, sicut ipse unus est. Et hoc est, quod
dicit: ”
|
|
|
“Unificat eos secundum simplicem sui unitatem.”
|
|
Una enim illuminatio omnium, una est similitudo, et una forma, in qua
unum sunt omnes ex illa, qui illuminantur ab illa, et unum cum illa,
quoniam illuminati lumina sunt, sicut ipsa est lumen. Illi tamen, qui ex
ipsa unum sunt, unificatione unum sunt non unitate, quia quod unum sunt
ex multis, unum sunt in uno. Ipsi enim multi sunt, et propterea unum non
sunt in eo quod sunt; sed, quia multi in uno sunt, ex uno multi unum
sunt, et unificatione unum sunt, non unitate. Ipse vero non
unificatione, sed unitate unus est, quia unus est ex eo quod est, quod
unum est. Et propterea simplicem dixit unitatem, quia ex uno unus est,
et idem unum a quo est, ipse est. Idcirco unitas in uno simplex est;
unificatio vero multiplex in uno, quia illi ex uno unum, et unum in uno:
hic autem ex multis unum, quia multi in uno, et unum in multis. Deinde
subjungit causam quare divinus radius, id est, sapientia divina, quae a
Patre una est, et apud Patrem simplex est, varie multiplicatur per
similitudines et formas demonstrationum in sacro eloquio, quoniam
videlicet aliter nobis innotescere non potuit invisibilis Dei sapientia,
nisi se iis quae novimus visibilium rerum formis ad similitudinem
conformaret, et per eas nobis sua invisibilia quae non novimus
significando exprimeret. Propterea divinus radius, qui in se unus est,
et simplex, ad nos veniens, significationum et demonstrationum varietate
multiplicatur, quia eum in sua puritate ac simplicitate capere non valet
|
|