|
|
“Etenim neque possibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi
varietate sacrorum vel animum anagogice circumvelatum, et iis, quae
secundum nos sunt, providentia paterna connaturaliter, et proprie
praeparatum.”
|
|
Sacra velamina, in quibus nobis radius divinus lucet, sunt mysticae in
sacro eloquio descriptiones, quae visibiles adducunt formas et
similitudines invisibilium ad declarationem. Quibus videlicet
velaminibus ipse radius divinus anagogice circumvelatur. Anagoge enim,
sicut dictum est, ascensio mentis, sive elevatio vocatur in
contemplationem supernorum. Anagogice igitur circumvelatur, quia ad hoc
velatur ut amplius clarescat; ob hoc tegitur ut magis appareat. Ejus
igitur obumbratio nostri est illuminatio; et ejus circumvelatio; nostri
elevatio. Quemadmodum infirmi oculi solem nube tectum libere
conspiciunt, qui coruscum ejus lumen intueri non possunt: sic et divinum
radium lippientibus mentis oculis lucere impossibile est, nisi varietate
sacrorum velaminum circumvelatum et praeparatum providentia paterna
connaturaliter et proprie iis, quae secundum nos sunt. Nisi enim
providentia paterna nobis ineffabili bonitate in hoc providisset, oculis
nostris lumen ipsius omnino lucere non posset: et idcirco paterne et pie
providit nobis, ut ipsum lumen praepararet nobis et coaptaret iis, quae
secundum nos sunt, rebus, et similitudinibus, et formis: et sic
connaturaliter et proprie, hoc est secundum naturam nostram, et
proprietatem eorum, quae naturae nostrae sunt, praeparatum et coaptatum
ostenderet nobis. Conformat se nostris, ut per nostra innotescat nobis,
ut ea, quae connaturalia sunt et propria nobis, in demonstrationem
proposita facilius intelligantur a nobis.
|
|