|
Sequitur:
|
“Propter quod et sanctissimam nostram hierarchiam perfectissima sacrorum
dispositio coelestium hierarchiarum supermundana imitatione dignam
judicans, et dictas immateriales hierarchias materialibus figuris, et
formalibus compositionibus varificans tradidit.”
|
|
Ac si diceret: Quia per visibilia convenienter invisibilia
demonstrantur, idcirco divina Sapientia, quae omnia disponit ad
similitudinem angelicae hierarchiae, quae invisibiliter ordinata erat in
coelis, humanam hierarchiam visibiliter formavit in terris, ut essent in
hominibus quoque sicut in angelis potestates et principatus sacri,
quibus humana conversatio temporaliter incedens gubernetur, ut ex
visibili dispositione hominum, invisibilis innotescat dispositio
angelorum. Hoc est enim quod ait: Propter quod perfectissima sacrorum,
hoc est summa hierarchia ipsa ineffabilis Trinitas, a qua, et secundum
quam sacra omnia, id est sacrae ordinationes omnes disponuntur, judicans
sanctissimam nostram hierarchiam, id est humanam, dignam supermundana,
id est spirituali vel intellectuali imitatione coelestium hierarchiarum,
ut eas spiritualiter imitetur, et secundum illas disponatur. Et idcirco
varificans id est varie ac multipliciter declarans ipsas scilicet jam
dictas immateriales, id est spirituales et angelicas hierarchias
materialibus, id est corporalibus et visibilibus, vel secundum visibilia
sumptis figuris et compositionibus formalibus, hoc est aptis et
competenter secundum rationem formationum expressis, tradit, hoc est
instituit ipsam videlicet sanctissimam nostram hierarchiam, ut in hoc
quoque ratio servaretur visibilium demonstrationum ad invisibilem
veritatem, ut nos ascendamus ab ipsis sacratissimis formationibus, quae
foris ad demonstrationem proponuntur, ad altitudines et similitudines
non figuratas, hoc est simplices et spirituales. Ascendamus dico
proportionaliter nobis ipsis, hoc est, secundum proportionem et mensuram
spiritualium donorum illuminati per ea, quae foris sunt, in invisibilium
agnitionem, et ad sublimem, et simplicem, et eamdem semper consistentem
veritatem. Altitudines enim, et similitudines ipsae sunt invisibiles
potestates. Altitudines quidem dignitate, similitudines
incommutabilitate, non figuratae simplicitate. Ad quarum cognitionem
secundum differentiam progressionum, et incrementa illuminationum
proportionaliter nobis ipsis ascendimus per gradus spiritualium
profectuum in nobis, per differentiam donorum inter nos. Secundum namque
illam proportionem, qua nunc dona gratiarum differenter percipimus,
merito postea vel hic per mentis contemplationem, vel illic per
retributionem in numerum angelorum transimus. Sic enim proportionaliter
nobis ipsis ascendimus, quando secundum hoc, quod in praesenti per dona
gratiarum, et gradus dignitatum differenter disponimur, ad invisibilis
veritatis participationem secreta et invisibili promotione sublevamur.
Ipsa autem veritas in nobis quidem per officia spiritualium dignitatum,
et gradus, et distributiones ordinum figuraliter et materialiter
figuratur, atque formatur secundum habitus, et actiones, et signa
visibilia, quae in nostra sicut hierarchia ad declarationem opposita,
quae omnia coelesti atque angelica hierarchia secundum simplicem
veritatem sublimi, et nostrae naturae superexcellenti modo absque signis
et figuris pure et uniformiter constant: secundum quam excellentiam
ipsos angelicos ordines altitudines theologia vocat et similitudines,
vel quia per nullam mutabilitatem a semetipsis discrepant, vel quia ea
in ipsis secundum simplicem veritatem sunt, quasi quaedam similitudines
et exemplaria esse videntur eorum, quae per figuras et imagines
consistunt. Nisi enim inter haec et illa aliqua similitudo esset, per
haec ad illa nulla declaratio esset. Nunc autem, quoniam haec, quae
visibilia sunt ad invisibilium aemulationem divina sapientia in prima
conditione formavit, in secunda dispositione ex eisdem quoque rationali
animo ad invisibilium agnitionem conscendenti signa et exempla
demonstrationum constituit.
|
|