|
Hoc est enim, quod sequitur:
|
“Quoniam neque possibile est nostro animo ad non materialem illam
ascendere coelestium hierarchiarum imitationem, et contemplationem, nisi
ea,”
|
|
quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur. Non materialem
spiritualem imitationem, vel contemplationem dicit et incorporalem;
quoniam omne, quod corporale est, ex materia est. Spiritualis autem
natura merito immaterialis dicitur, quoniam, neque ex materia est, ut
sit de alio, neque materia esse potest, ut de ipsa sit aliud. Materialem
autem manuductionem corporalia signa intelligit, quorum quasi
manuductione mens humana utitur, ut ex visibilibus ad invisibilium
imitationem et contemplationem dirigatur. Ad imitationem quidem per
exercitium virtutis; ad contemplationem vero per cognitionem veritatis.
Nota autem novam compositionem et similitudinem novam in eo quod ait
manuductio. Mens etenim hominis tenebris ignorantiae suae obvoluta ad
lumen veritatis exire non potest, nisi dirigatur, et quasi caecus
manuductione utens, quo non videt, incedat. Ipsae autem manuductiones et
directiones, quibus mens ad invisibilia tendens utitur, a visibilibus
sumuntur signis, et demonstrationibus secundum visibilia formatis. Et
hoc totum disposuit, et ordinavit perfectissima sacrorum dispositio,
quae Graece hierothesia vocatur, hoc est sacrorum positio, summa
videlicet Trinitas, a qua et secundum quam omnia sacra disponuntur et
ordinantur in coelo, et in terra, et alio nomine teletarche, id est
principium purgationis dicitur, quoniam ab ipsa omnis emundatio est et
principium purgationis non solum ut bona fiant, quae mala sunt; sed et
illustrationis et deificationis, ut meliora efficiantur, quae bona
fuerunt. Ipsum ergo summum sacerdotium, vel summa paternitas omnia
emundans, et sanctificans, et illustrans, hoc instituit et ordinavit, ut
primo loco secundum ipsam angelica natura invisibiliter formetur, et
secundo loco humana natura ad eamdem imaginem per visibilia excitata
reformetur; quia non potest humanus animus ad invisibilium cognitionem
vel imitationem reduci, nisi per visibiles demonstrationes eruditus,
quoniam et ipsa visibilia a Deo sic facta sunt, ut secundum illam
similitudinem et aemulationem, quam ad ipsa invisibilia acceperunt,
eadem convenienter declarare possunt, ut noster animus horum ductione
utens ad illa dirigatur secundum ista, pro similitudine demonstrationis
illa aestimans et perpendens.
|
|