Pars 13

Quemadmodum sequitur:

“Visibiles quidem formas invisibilis pulchritudinis imaginationes, sive imagines arbitrans,”

videlicet ipse noster animus;

“et sensibiles suavitates figuras invisibilis distributionis,”

subauditur, arbitrans ipse noster animus;

“et immaterialis luculentiae imaginem materialia lumina,”

ut iterum subaudiatur, arbitrans ipse noster animus;

“secundum intellectum contemplativae plenitudinis discursas sacras disciplinas,”

hic plus subaudiendum est, arbitrans noster animus imagines esse;

“et adunati ad divina, et ordinati habitus earum, quae hic sunt, dispositionum ordines,”

iterum subaudi, arbitrans noster animus imagines esse;

“Jesu participationis ipsam divinissimae Eucharistiae assumptionem,”

iterum subintellige, arbitrans noster animus imaginem esse. Summa igitur totius capituli haec est: Quoniam non potest noster animus ad invisibilium imitationem et contemplationem ascendere, nisi per visibilia dirigatur, ita videlicet, ut ex ipsis visibilibus invisibilia arbitrari, et aestimare sciat, secundum quod ipsa ad illa similitudinem habent, et significationem faciunt. Quas vero visibilium similitudines ad invisibilia ipse noster animus arbitrari debeat et existimare, quaedam distincta subjiciens exempla ostendit, ac si diceret: Ideo per visibilia invisibilium veritas demonstrata est; quia non potest noster animus ad invisibilium ipsorum veritatem ascendere, nisi per visibilium considerationem eruditus, ita videlicet, ut arbitretur visibiles formas esse imaginationes invisibilis pulchritudinis. Quia enim in formis rerum visibilium pulchritudo earumdem consistit, congrue ex formis visibilibus invisibilem pulchritudinem demonstrari dicit, quoniam visibilis pulchritudo invisibilis pulchritudinis imago est. Quia tamen in rebus visibilibus aliud est forma, et aliud est essentia, idcirco quaecunque visibilia sunt mutabiliter pulchra sunt, quoniam quaecunque numero diversa sunt, et natura mutabilia inseparabiliter simul non consistunt. Invisibilia autem quibus aliud non est forma, et aliud essentia, quia omne quod est, unum est et simplex, et idem esse: pulchra sunt ex eo quod sunt, et non est pulchritudo illorum compacta ex multis concurrentibus in unum, sicut visibilis natura videtur, cujus forma secundum spatia locorum explicatur, et per figuras ex multis coaptatas disponitur. Idcirco alia est pulchritudo visibilis, et alia invisibilis naturae, quoniam illa simplex, et uniformis est; ista autem multiplex et varia proportione conducta. Est tamen aliqua similitudo visibilis pulchritudinis ad invisibilem pulchritudinem, secundum aemulationem, quam invisibilis artifex ad utramque constituit, in qua quasi speculamina quaedam diverversorum proportionum unam imaginem effingunt. Secundum hoc ergo a pulchritudine visibili ad invisibilem pulchritudinem mens humana convenienter excitata ascendit; quasi de simili ad similia conducta facile in semetipsa invisibiliter intelligens quae sit eorum, quae foris visibiliter comprehendit, ad invisibilia cognatio. Nam secundum invisibilem lucem insitam sibi noster animus ad invisibilia respiciens, facile arbitratur visibiles formas invisibilis pulchritudinis imagines esse, illi, quod invisibile intus ipse habet, amica quadam similitudine respondentes, eas secundum approbationem et affectum inveniens. Quod enim in animo est, invisibile est, sicut ipse animus invisibilis est; et concipit tamen ipse, qui invisibilis est ex iis quae visibilia sunt, gaudium, et amorem, et affectum; et diligit ex his quaedam quasi similia, et amica, et cognata et praestat se illis voluntarie, et exsultat in ipsis. Alia autem aspernatur, et odit, et refugit, et longe se facit ab illis, amore, et dilectione; et judicat peregrina a se, et disconvenientia, et nullam secum habentia similitudinem. Atque in hunc modum noster animus ex propria natura docetur quod visibilia ad invisibilia cognationem habent et similitudinem: et quod ipsa visibilia imagines sunt et simulacra eorum, quae visibiliter videri non possunt, quoniam ex his intelliguntur ea, quae non videntur; et quia secundum aliquid totum illic in incommutabili natura invisibiliter consistit, quod hic visibiliter et sensibiliter natura mutabilis accepit, ut ad invisibilia conducat. Est enim hic species et forma, quae delectat visum; est et melodiae jucunditas, quae demulcet auditum; est suavitas odoris, quae reficit olfactum; est dulcedo saporis, quae infundit gustum; et lenitas corporum, quae fovet et blande excipit tactum. Illic autem species est virtus, et forma justitia, dulcedo amor, et odor desiderium; cantus vero gaudium et exsultatio; contactus autem amati, et desiderati, et quaesiti boni inventio. Haec enim omnia ibi sunt, et vera ibi sunt, et habent ad haec, quae non vera sunt, aliquod simile secundum quod intelliguntur a nobis. Ex his enim noster animus ad illorum cognitionem et imitationem ascendit, arbitrans visibiles formas, quas vel natura secundum primam conditionem inditas ostendit, vel sacrum eloquium dispensatorie ad declarationem faciendam in significationem proponit, invisibilis pulchritudinis imagines esse et sensibiles suavitates, id est dulcedines sensibiles, figuras esse et similitudines invisibilis distributionis, hoc est dulcedinis, quae invisibiliter distribuitur, id est diversis modis tribuitur: ut videlicet alius plus, alius minus accipiat secundum mensuram, et dona gratiae largitoris. Et similiter immaterialis luculentiae, hoc est spiritualis lucis imaginem esse materialia, id est corporalia lumina; et rursum sacras disciplinas, id est investigatas et perscrutatas ingenio, imagines esse contemplativae plenitudinis, id est plenae ac perfectae contemplationis, quae secundum intellectum, id est intellectualiter solum et invisibiliter et percipitur, et ministratur. Omnis enim illa cognitio, quam modo per sacrum eloquium studio lectionis vel meditationis discimus, quasi imago tantum est illius plenae ac perfectae cognitionis, quam postmodum ex praesenti contemplatione hauriemus. Unde et Apostolus ait:

“Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII).”

Quid ergo mirum est, si ea, quae foris apparent sensibilia, invisibilium imagines esse dicuntur, cum ipsa nostra scientia, quae ad horum comparationem spiritualis et invisibilis creditur, imaginis et similitudinis loca ad illa existimetur?