Pars 14

Sequitur:

“Et adunati ad divina, et ordinati habitus earum, quae hic sunt, dispositionum ordines.”

Iterum subaudi, arbitrans noster animus ordines dispositionum:

“quae dispositiones hic,”

hoc est exterius sunt, esse imagines habitus adunati ad divina. Est enim quidam habitus mentis bonae adunatae ad divina, et quasi collectae in unum a variis desideriorum scissuris, et ordinatae, ut recte incedat. Adunatae videlicet per dilectionem, et ordinatae per discretionem. Adunatae ad unum, et ordinatae in uno. Cujus videlicet habitus invisibiliter ordinati, et subsistentis imagines sunt ordines dispositionum, quae extrinsecus in gradibus, et officiis, et ministeriis in Ecclesia sancta dispensantur. Sicut enim in una Ecclesia diversi ordines, et dispositiones unam in universitate pacem et concordiam subministrando, et cooperando efficiunt, sic in una anima multae virtutes cooperando, et subministrando sibi unam perfectionis formam componunt. Sed et in unoquoque nostrum exterioris hominis dispositio, et ordo vivendi, atque agendi modus interioris hominis formam habitumque demonstrat.