|
Sequitur:
|
“Et Jesu participationis ipsam divinissimae eucharistiae assumptionem.”
|
|
Rursum subintellige, quod supra, arbitrans noster animus ipsam
assumptionem divinissimae eucharistiae imaginem esse participationis
Jesu. Ipsa enim assumptio divinissimae Eucharistiae, id est sanctissimae
perceptionis corporis et sanguinis Jesu Christi, quam nunc
sacramentaliter et visibiliter in altari tractamus, imago est et forma
illius participationis Jesu, qua vel nunc ei in spiritu per dilectionem
conjungimur, vel postmodum in eadem forma gloriae apparentes plena
similitudine uniemur. Sane hic notandum quod quidam ex hoc loco
munimentum erroris sui dicere putaverunt, dicentes in sacramento altaris
veritatem corporis et sanguinis Christi non esse, sed imaginem illius
tantum et figuram: propterea quia Scriptura dicit, id quod in
eucharistia altaris sumitur, imaginem esse illius quod in participatione
Jesu percipietur. Qui profecto in hunc erroris laqueum non inciderent,
si vel sacramenta Dei recta, et humili fide susciperent, vel Scripturas
sacras convenienti intelligentia tractarent. Nunc autem, quia in
sacramentis Dei sensum suum fidei praeferunt, et in Scripturis sacris
sanam interpretationis formam tenere contemnunt, fit ut ipse sermo
veritatis amplius eos caligare faciat, dum non recte intellectus errorem
pro veritate ministrat. Quod tamen Scripturae vitium non est, sed
legentium et non intelligentium caecitas; neque sacramentorum Dei
confusio, sed praesumentium pravitas. Hic autem periculose erraverunt
tot manifestis sententiis et assertionibus non dubiis unum ambiguum
praeferentes, et in ipso magis mendacium, quam veritatem eligentes, non
quia hoc ibi magis dicebatur, sed quia hoc ab illis magis credebatur.
Quid enim? nunquid ideo sacramentum altaris veritas non est, quia figura
est? Ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est; et resurrectio
Christi veritas non est, quia figura est. Nam et mortem Christi, et
resurrectionem figuram esse, et imaginem esse, et similitudinem, et
sacramentum, et exemplum Apostolus manifeste declarat, dicens:
|
“Christus mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter
justificationem nostram: ut peccatis mortui justitiae vivamus (I Cor.
XV).”
|
|
Et apostolus Petrus dixit:
|
“Christus est passus pro nobis; vobis relinquens exemplum, ut sequamini
vestigia ejus (I Petr. II).”
|
|
Ergo mors Christi exemplum fuit ut peccato moriamur, et resurrectio ejus
exemplum fuit ut justitiae vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? ergo
Christus vere mortuus non est, et vere non surrexit, si mors ejus, vel
resurrectio vera non fuit. Absit! Nam de ipso scriptum est:
|
“Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit”
|
|
(Isa. LIII). Ergo mors Christi vera fuit, et tamen exemplum fuit; et
resurrectio Christi vera fuit, et tamen exemplum fuit. Quare ergo
sacramentum altaris similitudo esse non potest, et veritas? In alio
quidem similitudo, et in alio veritas. Nam, cum unum sit sacramentum,
tria ibi discreta proponuntur, species scilicet visibilis, et veritas
corporis, et virtus gratiae spiritualis. Aliud est enim visibilis
species, quae visibiliter cernitur. Aliud est veritas corporis et
sanguinis, quae sub visibili specie invisibiliter creditur. Atque aliud
gratia spiritualis, quae cum corpore et sanguine invisibiliter et
spiritualiter percipitur. Quod enim videmus, species est panis et vini;
quod autem sub specie illa credimus, verum corpus est, et verus sanguis
Christi Jesu, quod pependit in cruce, et qui fluxit de latere. Nec per
panem et vinum corpus et sanguinem tantum significari; sed sub specie
panis et vini verum corpus et verum sanguinem consecrari. Et speciem
quidem visibilem sacramentum esse veri corporis et veri: sanguinis;
corpus autem et sanguinem sacramentum esse gratiae spiritualis. Et sicut
species illic cernitur, cujus res vel substantia ibi esse non creditur,
sic res ibi esse veraciter et substantialiter praesens creditur, cujus
species non cernitur. Videtur enim species panis et vini, et substantia
panis et vini non creditur. Creditur autem substantia corporis et
sanguinis Christi, et tamen illius species non cernitur.
|
|