|
Quod ergo videtur secundum speciem sacramentum est, et imago illius quod
creditur secundum corporis veritatem, et quod creditur secundum corporis
veritatem, sacramentum est illius, quod percipitur secundum gratiam
spiritualem. Sacramentum ergo altaris et eucharistia divina in vero
corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, et imago est secundum
speciem panis et vini, in qua cernitur, et res est secundum substantiae
suae veritatem, in qua creditur illic atque percipitur. Et rursum, quod
nunc visibiliter secundum speciem sacramenti, et corporaliter secundum
carnis et sanguinis veritatem, Christum in altari sumimus, sacramentum
est et imago, quod ipsum eumdem invisibiliter et spiritualiter secundum
gratiae infusionem, et spiritus sui participationem in corde sumere
debemus. Ergo divinissima eucharistia, quae in altari et secundum
speciem panis et vini, et secundum corporis et sanguinis Christi
veritatem visibiliter et corporaliter tractatur, sacramentum est, et
signum, et imago invisibilis, et spiritualis participationis Jesu, quae
intus in corde per fidem et dilectionem perficitur. Voluit enim
sapientia Dei, quae se per visibile manifestat, ostendere, quod ipsa
animorum cibus et refectio est, et propterea carnem assumptam in edulium
proposuit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret Divinitatis. Sed, ne
rursum humana infirmitas contactum carnis in assumptione horreret,
consueti et principalis edulii specie illam velavit, et sic sumendam
proposuit, ut sensus in uno foveretur, et fides in altero aedificaretur.
Sensus enim fovetur in uno, dum solita tantum et consueta percipit;
aedificatur autem fides in altero, dum in eo quod videt, quale sit illud
quod non videt agnoscit. Proponitur igitur species panis et vini, ut
doceatur plena et perfecta refectio esse in sumptione corporis et
sanguinis Christi ex divinitate Christi. Plena autem refectio cibus et
potus est; cibi autem et potus, panis et vinum principalis substantia
est. Et proponitur species ex principali substantia refectionis, ut in
ea sumatur, et per eum significetur veritas corporis et sanguinis, sicut
ipse testatur, dicens:
|
“Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI).”
|
|
Quae tamen corporis et sanguinis sumptio, quod sola sine spirituali
effectu salutem non conferat, ipse idem Salvator manifesstat, dicens:
|
“Caro nihil prodest; spiritus est, qui vivificat (ibid.).”
|
|
Virtus ergo et plenitudo spiritualis refectionis, quae in corpore et
sanguine Christi est, per speciem quidem panis et vini significatur; in
perceptione autem gratiae, et infusione internae et aeternae refectionis
perficitur. Et sic quidem, cum tria in uno ibi sint, in primo quidem
signum invenitur secundi; in secundo autem causa tertii; in tertio vero
virtus secundi, et veritas primi. Et haec tria in uno sunt, et unum
sacramentum. Claret itaque quod divinissimae eucharistiae assumptio
sacramentum est, et imago participationis Jesu; quia hoc, quod ejus
sacramentum visibiliter percipimus signum est, quod ei spiritualiter et
invisibiliter uniri debemus. Ipsa autem eucharistia, id est bona gratia,
ipsa scilicet hostia sacra divinissima vocatur, quoniam divinos facit et
participes Divinitatis eos qui se participant. Et quia ipsa signum est,
et veritas in qua vera caro Christi sub specie panis sumitur, et in
carne ejus digne sumpta ipsius etiam Divinitatis susceptio, et
participatio, et consortium condonatur. Propterea dignissima est, et
sanctissima, et sanctificans sanctificantia omnia, et sancta.
|
|