|
Sequitur:
|
“Et quaecunque alia coelestibus quidem essentiis supermundane, nobis
vero symbolice tradita sunt.”
|
|
Postquam quaedam, exempli gratia, ad ostendendam visibilium ad
invisibilia similitudinem proposuit, nunc generaliter de toto concludit,
dicens:
|
“Et quaecunque alia coelestibus quidem essentiis supermundane, nobis
vero symbolice tradita sunt,”
|
|
ac si diceret: Haec quae superius memorata sunt, visibilia, arbitrari
debet noster animus secundum exempla proposita ad invisibilia
similitudinem habere: et non sola haec, sed quaecunque alia, quae nobis
symbolice tradita sunt, vel quae coelestibus essentiis supermundane. Non
enim sola haec, quae posita sunt, visibilia, id est formae suavitates,
lumina disciplinae, ordines, eucharistia sacra, invisibilium habent,
etsi multitudinem, et demonstrationem; sed et alia omnia visibilia
quaecunque nobis, visibiliter erudiendis symbolice, id est figurative
tradita, sunt proposita ad invisibilium significationem et
declarationem. Et non sola haec visibilia, quae nobis symbolice tradita
sunt, invisibilium demonstrationem habent; sed illa quoque, quae
coelestibus essentiis, id est angelicis spiritibus, supermundane, id est
invisibiliter et spiritualiter, et non secundum hujus mundi species
tradita sunt, signa sunt invisibilium, et imagines eorum, quae in
excellenti et incomprehensibili Divinitatis natura supra omnem
intelligentiam subsistunt, et sensum. Hoc est enim, quod dicit, quod non
sola ea invisibilium signa sunt, quae nobis tradita sunt symbolice; sed
illa quoque, quae caelestibus essentiis tradita sunt supermundane.
Habent namque et ipsi angelici spiritus signa sua, et demonstrationes,
per quas de invisibilibus Dei, et valde occultis, et secretis
absconditis intus immaterialiter, et invisibiliter, et simpliciter
erudiuntur. Quae quidem signa quantum ad nos, et ea quae apud nos sunt
visibilia, invisibilia omnino existimantur; quantum vero ad illam multum
invisibilem, et inaccessibilem lucem, et incomprehensibilem Deitatis,
quasi foris sunt et procedunt abintus in demonstrationem. Propter quod
et ipsa signa, quae superveniunt mentibus, sive animis divinitus
illuminatis, theophaniae, id est divinae apparitiones vocantur; quia in
eis ad manifestationem venientibus id, quod omnino occultum Dei est
demonstratur. Haec ergo sunt, quae coelestibus supermundane traduntur,
non secundum eam, quae apud nos est, demonstrationem; sed invisibiliter
et simpliciter aspirata. Multa quidem hic dicenda fuerant de hoc
contemplationis genere, quo theophaniae, id est divinae apparitiones
divinitus aspiratae mentibus illuminandis superveniunt, et eas de
occultis et invisibilibus Dei miro, et abscondito, et secreto, et
singulari modo erudiendo sapientes efficiunt: praecipue quoniam et hic
quoque quidam in cogitationibus suis evanuisse inveniuntur, Deum
rationali animo omnino incomprehensibilem et inaccessibilem,
praedicantes, praeterquam quod theophaniis quibusdam, id est divinis
apparitionibus, vel similitudinibus divinis in contemplationem
propositis, de ipso eruditur. Ipsa autem quasi quaedam simulacra
absconditae Divinitatis inter rationales animos ac Deum media ponunt,
altiora quidem mente, inferiora autem Divinitate. Et hoc quidem solum de
Deo videri, et in hoc solo Deum videri, utpote qui in ipso a nulla mente
vel animo videri possit. Haec vero simulacra sunt eorum, et phantasmata
vanitatis: in quibus dum solum Divinitatis lucem visibilem et
perceptibilem conantur asserere, veram Deitatis cognitionem et visionem
mentibus sanctis probantur auferre. Quid est enim in illis solum Deum
videri, et extra illa non videri, nisi nunquam vere videri, et verum
nunquam videri? Si enim imago sola semper videtur, et veritas nunquam
videtur, quoniam imago veritas non est, etiam cum de veritate est.
Tollant ergo phantasias suas, quibus lumen mentium nostrarum obumbrare
nituntur; neque nobis Deum nostrum simulacris autumationum suarum
intersepiant; quia nos sicut satiare non potest aliquid praeter ipsum,
ita nec sistere usque ad ipsum. Ipsas igitur theophanias alio modo, et
veritati consentaneo existimemus. Sicut enim duo sunt, lumen et quod
suscipit lumen corpus: et ex his duobus unum efficitur lucens, et ipsum
lucens imago quodammodo est, et similitudo luminis, in eo quod lucet
sicut ipsum lumen; ita et Deus noster lumen est, et verum lumen est, et
ipsum lumen rationales animi mundi et puri concipiunt: et ex eo lucentes
fiunt, et non sunt ipsi imago luminis in eo quod sunt; sed in eo quod
lucent ex lumine, sicut ipsum lumen lucet; et sunt ipsa lucentia
theophaniae luminis, in quibus lumen videtur, quoniam a nullo lumen
videretur, si nullus a lumine illuminaretur. Nam et qui in se lumen
videt, lucentem se videt; qui profecto non videret, si non luceret, et
se lucentem non videret. Sic ergo non constituimus alium inter Deum
nostrum et nos, sed immediate viam facimus, et nobis ad ipsum, et ipsi
usque ad nos, ut simus in ipso, et ipse in nobis: ut non sit aliud extra
ipsum, in quo beatificemur, sicut aliud esse non potuit praeter ipsum, a
quo crearemur. Propter hoc ergo supradictam sententiam theologiae ad
commodiorem intelligentiam interpretemur. Quia enim dixerat invisibilia
quaedam per eas quae determinatae sunt visibiles imagines, demonstrari,
nunc generalem de ipsis invisibilibus sententiam subjungit, dicens:
|
“Et quaecunque alia, etc.”
|
|
Ac si diceret: Non solum illa invisibilia, quorum haec signa proposita
sunt, in manifestationem venerunt; sed etiam quaecunque alia
invisibilia, quae nobis quidem, scilicet hominibus symbolice, id est
figurative et per sensibiles demonstrationes sunt tradita, id est
proposita et manifesta; coelestibus autem essentiis, id est angelicis
spiritibus supermundane et spiritualiter per nudam et simplicem
veritatem impressam revelata.
|
|