|
Sequitur:
|
“Propter hanc ergo nostram corrationalem theosin,”
|
|
id est divinitatem, quae nobis est corrationalis, id est congrua vel
apta. Congruum enim est ut per ea, quae nota sunt nobis, divinorum
participes efficiamur,
|
“Propter hanc ergo, etc.,”
|
|
quasi diceret: Quia humanus animus non potest de invisibilibus erudiri,
nisi per visibilia et cognita, ac cognata sibi, igitur
|
“misericors principium perfectionis,”
|
|
id est Deus, a quo omnis perfectio initium habet, sicut in ipso
consummationem capit, et finem sola gratia et misericordia, ut nos ad
suam cognitionem revocaret, et similitudinem reformaret;
|
“manifestans nobis coelestes hierarchias,”
|
|
id est angelicas potestates;
|
“et perficiens etiam nostram hierarchiam comministram earum,”
|
|
scilicet coelestium hierarchiarum, ut sit illis et in dignitate
conformis, et in ministerio divino consimilis, servata in nobis
similitudine deiformis earum sanctificationis, ut simus similes
sanctificationi earum quae Deo conformes sunt,
id est secundum possibilitatem nostram, hoc est quantum similes esse
possumus, qui homines, et mortales, et peccato adhuc obnoxii sumus;
|
“descripsit supercoelestes intellectus,”
|
|
invisibiles spiritus, qui nobis incogniti erant, sensibilibus
imaginibus, ut per nota incognita disceremus. Et hanc descriptionem
fecit
|
“in sacris eloquiorum compositionibus,”
|
|
id est in sacri eloquii descriptionibus: quae compositiones, et figuras,
et similitudines proponunt nobis ad invisibilium demonstrationem. Et hoc
ideo fecit,
|
“ut nos reduceret per sensibilia ad intellectualia,”
|
|
hoc est per visibilia ad invisibilia. Et ut nos etiam reduceret et
|
“ex sacre figuratis symbolis,”
|
|
id est de figuris sacris et sacrarum rerum figuris;
id est in simplices et spiritales excellentias cognoscendas
|
“coelestium hierarchiarum,”
|
|
id est angelicarum potestatum. Propterea enim illas visibilibus signis
nobis descripsit, ut eas nobis intelligibiles faceret, et ad earum nos
imitationem conformaret.
|
|