|
Primus liber Dionysii theologi Areopagitae, qui de coelesti hierarchia,
id est coelesti principatu inscribitur, quindecim capitulis contextus
est: in quibus coelestium spirituum dona, et officia, virtutes, et
operationes per singulos ordines, et gradus, et distributiones, et
differentias diligenter enumerat. Titulus autem primi capituli est:
Quoniam omnis divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa
proveniens manet simpla, et non hoc solum sed etiam unificat illuminata.
Ipsa enim gratia divina illuminatio est, et ipsa dona gratiae lumina
sunt illuminantia eos qui se participant; et omnia gratia ab uno fonte
descendit, et omnis illuminatio ab uno lumine; et multi sunt radii, et
unum lumen: et spargit se unum lumen, ut multos illuminet; et lucent
illuminati multi, et non videtur nisi unum lumen, et fiunt lumen unum in
lumine uno. Tali similitudine monstrat theologia quomodo unum bonum
multis se participandum praebet, ut unum sint in illo; qui unam trahunt
similitudinem ex illo. Deinde prosequitur theologus, et ostendit, quod
invisibiles gratiae operationes, et donorum invisibilium distributiones,
non nisi visibilibus signis et similitudinibus possunt demonstrari aut
intelligi; et quod omnis visibiles species, et sensibilis natura aliquam
similitudinem teneat ad invisibilium demonstrationem. Quoniam sicut omne
bonum a summo bono est, ita in omni bono secundum aemulationem
participationis summum bonum contemplari potest. Ideoque theologiam
convenienter ex omni specie, et forma, et qualitate sensibili
invisibilium significatione conformare. Et hic sensus est primi
capituli.
|
“Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a
Patre luminum”
|
|
Auctoritate apostolica, et divinae theologiae primum probat omne bonum
esse a summo bono; deinde ex sua subjungit sententia omne bonum
respicere, et refundi ad summum bonum; quia, sicut in multis
participatione dividitur, ita multa in una similitudine et imitatione
uniuntur. Data optima dona naturae sunt: dona perfecta dona gratiae:
Pater luminum auctor et largitor donorum.
|
|