|
|
“Omne ergo datum optimum, et omne donum perfectum desursum est
descendens a Patre luminum,”
|
|
quoniam bona omnia sive quae natura primum bene condita accepit, sive
quae postea per gratiam glorificata obtinere meruit; ab uno auctore
naturae et largitore, gratiae data sunt. Quibus quasi descendere fuit, a
fonte plenitudinis summae ad participationem inferiorum venire. Omnis
enim creatura excellentiae Creatoris natura inferior est; et idcirco
omne bonum, quod dono Creatoris creaturae infunditur, merito quasi ad
inferiora descendere perhibetur. Descendit enim, quia subditae naturae
et inferiori dignitate se infundit, Descendit etiam, quia a perfecta et
consummata plenitudine in eam, quae ex parte est, participationem se
dividit. Ita tamen, quod nec descendens serviat, nec divisum decrescat;
sed manens in se quod est, et in eo, a quo venit, quantum est eis, ad
quos venit se praebet, et hoc quod esse accipiunt, et quantum esse in eo
quod sunt, meruerunt. Ita ab uno bono omnia bona sunt; et in uno bono
omnia bona sunt; et ipsum bonum, a quo sunt omnia bona, bonum est, et
lumen est; et eorum, quae ab ipso sunt, auctor bonorum et Pater luminum;
et bona ipsa lumina sunt, et illuminantia ea, quae lucere possunt, et
lumina fieri lucentia ex illuminante lumine. Hoc enim bonum nihil a se
conditum alienum relinquit a se; nec tamen illuminat nisi ea tantum quae
creavit ad se et formavit secundum se. Illa enim sola lumen capiunt,
quae lucere possunt ex lumine, quae lumen veniens, sibi non dissimilia
invenit; et infusum ad majorem sui similitudinem et imaginem exteriorem
perfectiorem extollit. Ista ergo sola data optima, et dona perfecta
accipiunt; quia omnis creatura (praeter eam, quae imaginem conditoris
habet, et similitudinis capax est) si in suo genere bonum est, quod a
Creatore esse accepit, nec optimum erat cum datum est, nec perfectum
consummatum. Rationalis vero creatura, quae sola ad imaginem conditoris
facta est, data et dona accepit. Optima quidem dum conderetur ad infima;
et perfecta dum sublimaretur ad summa. Neque enim melius aliquid alteri
naturae datum est ab eo quod primum accepit, neque perfectius eo quod
postmodum esse meruit, quoniam et primum prae caeteris omnibus bona
condita est, et postmodum ad ejus, a quo facta est, imaginem et
similitudinem perfecta. Ergo data optima, et dona perfecta a Patre
luminum descendentia rationalis tantum creaturae celsitudinem
contingunt, quae sola sublimis facta est. Primum dum concederetur
optima; et postea dum glorificaretur, perfecta est, quodammodo
consimilis, et coaequalis ad summa. Nam ipsa data optima, et dona
perfecta lumina sunt, quae a Patre luminum descendunt; et ipse lumen
est, a quo descendunt Patre luminum, et in quos descendunt ipsi lumina
fiunt; quia nec Pater luminis alium gignere potuit quam ipse est, nec
susceptor luminis aliud quam lumen fieri potest. Si ergo lumen est qui
lumen genuit; et lumen est, qui lumen suscepit, jam quodammodo invenitur
esse idem et qui genuit, et qui suscepit. Ita tamen ut ille hoc esse
credatur per naturam: iste vero hoc esse agnoscatur per gratiam. Propter
hoc ergo unum lumen in multa se lumina participatione profudit, ut
multos illuminatos ad unum lumen reformaret, ut dum illud participando
multi acciperent, in illius forma omnes unum apparerent. Propterea
theologus cum ex divina monstrasset auctoritate, quoniam omne bonum a
summo bono, ex sua statim subjungit sententia. Quoniam omne bonum ad
summum bonum, et quod ab illo quidem divisione participationis
profunditur, et ad illud similitudine conformationis unitur.
|
|