|
|
“Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a
Patre luminum.”
|
|
In hoc ergo probat, quod omne bonum a summo bono est. Post hoc
subjungit, quod omne bonum ad summum bonum conversionem habet, et
reductionem, et finem.
|
“Sed et omnis Patre moto, manifestationis luminum processio in nos
optime, et large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos
replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam
simplicitatem.”
|
|
Motus Patris, affectus est paternae benignitatis; sola enim benignitate
et pietate sola Pater movetur, ut lumina sua effundat super nos. Movetur
non conturbatione sui, sed miseratione nostri. Movetur non se
concutiens, sed nos colligens; non se evacuans, sed nos replens. Movetur
ergo, ut ad nos veniat, et non movetur, ut a se recedat. Movetur, ut
nobis esse incipiat, quod non erat, et non movetur, ut sibi desinat
esse, quod erat. Sic ergo Pater luminum movetur super nos, et moto Patre
lumina ejus descendunt in nos, et per procedentia in nos manifestantur
per nos. Primum nobis, post hoc aliis ex nobis, et omnis ista processio
manifestationis luminum, id est per quam lumina manifestantur (non enim
manifestarentur, nisi procederent) exiens a Patre moto. Omnis scilicet
ista processio manifestationis luminum in nos proveniens hoc operatur,
videlicet quod replet nos, non utique alio quam seipsa ex eo quod
replet, iterum restituens reparando, sicut poenis constituit creando,
restituit scilicet utpote unifica virtus, quae dispersa colligit;
diversa componit, et ex multis unum facit, et ita restituens, et
reformans convertit nos, qui prius dissimilitudine fuimus aversi,
multitudine diversi, pravitate perversi. Convertit dico ad congregantis
Patris unitatem, et deificam simplicitatem. Lux enim Patris invisibilis
in se, procedens in nos, et exiens ad manifestationem vacuos invenit, et
inanes a vero bono; et infundens se nobis replet nos secundum
uniuscujusque nostrum virtutem et capacitatem; et cum repleverit,
convertit nos, ut non dissideamus a Patre, sed in eadem similitudine et
imagine respiciamus ad ipsum, qua non discordamus ab ipso. Replet quidem
illuminando; et convertit lumina faciendo. Replemur enim in eo quod
lumen accipimus; convertimur autem in eo quod ex accepto lumine, et ipsi
lumina sumus. Nam in eo cum lumine unus sumus, et in lumine unum sumus,
quod lumen sumus, et est unitas in una similitudine, in uno lumine, in
una claritate, et unum illuminans, et lucens lumen. Quia igitur omne
bonum a summo bono est, et omne bonum ad summum bonum est; ab illo enim
accipimus, quod cum illo unum sumus; nec esset in nobis, quo
respiceremus ad illum, nisi prius quod suum est, nostrum fieret per
illum.
|
“Etenim ex ipso omnia, et in ipsum, ut divinum ait verbum.”
|
|
Id est, ut divini verbi auctoritas testatur, ex ipso procedentia, in
ipsum conversa; ex ipso principio in ipsum finem. Possumus autem adhuc
et motum Patris non inconvenienter accipere principium nostrae
contemplationis. Mens etenim tenebris suis assueta, quando internam
claritatem contemplari nititur, quasi trementibus, et palpantibus
luminibus vim insoliti fulgoris non sustinens, ipsis primis aspectus
radiis reverberatur; et apparet illi quasi tremulum lumen; et moveri
videtur ipsum lumen, cum potius illius tenebrae solae moveantur, et
fugiant praesentiam luminis coruscantis. Et videtur motus luminis hic
esse, cum sit tenebrarum fugientium lumen; et post motum ipsum funduntur
lumina, et procedunt ad manifestationem, quae stantibus tenebris videri
non potuerunt, et replent nos lumine, ut luceamus, et lumina simus,
sicut lumen est ipsum, quod nos illuminat, ut ex ipso sint omnia, et in
ipsum; quae principium subsistendi accipiunt ab ipso, et finem
consummationis in ipso, sicut divinum verbum per Paulum apostolum,
testatur:
|
“Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in
saecula. Amen (Rom. XI).”
|
|
|
|