Pars 4

“Ergo Jesum invocantes paternum lumen, quod est, verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus; in sacratissimorum eloquiorum Patre traditas illuminationes quantum possibile respiciemus, et ab ipsis symbolice nobis, et anagogice manifestatas coelestium animorum hierarchias, quantum potentes sumus, considerabimus.”

Superiori capitulo sequentis operis summam breviter complexus est, quoniam omne bonum a summo bono, et omne bonum ad summum bonum. Nunc priusquam textum materiae suae ingrediatur, invocationem facit ad Jesum, qui est paternum lumen, quo mediante omnes spirituales illuminationes, et dona gratiarum illuminandis tribuuntur, ut ipso illuminante, et juvante secundum divinorum eloquiorum traditiones, quae et ipsa ad luminanda corda hominum a Patre tradita sunt, possit et veraciter agnoscere, et digne narrare coelestium spirituum invisibiles illuminationes, et dispositiones sacras.

“Ergo Jesum invocantes;”

ac si diceret: Omnis quidem illuminatio a Patre est, sed sine Jesu mediatore nulla illuminatio haberi potest.

“Ergo”

nos, qui illuminari poscimus,

“Jesum invocantes,”

ut scilicet illuminari mereamur. Deinde sequitur de ipso Jesu Christo, quod est,

“paternum lumen;”

pro eo quod dicere debuerat, qui est paternum lumen, ad sequentem dictionem relatio facta est, quod est paternum lumen. Vel

“Jesum invocantes paternum lumen,”

quod scilicet lumen est; hoc est, verum et aeternum, et incommutabile esse habet, et lumen est, ex eo quod est. Nam sicut illuminata lumina, quae lumina sunt non ex eo quod sunt, sed ex eo quod acceperunt. Quod etiam lumen verum subauditur est lumen; quoniam ex eo quod est, lucet, et non solum sibi lucet, sed etiam alios illuminat. Quod

“illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.”

Non quia omnes illuminantur; sed quia ex omnibus nemo est, qui ex se habeat, cur potius quam alter illuminari mereatur. Gratiae enim illuminatio ista est, non naturae; donum, non debitum; beneficium largientis, non praemium accipientis. Sive enim omnem hominem in hunc mundum venientem hoc lumen illuminat quantum omnes natura rationis capaces facti sunt, et lumen intelligentiae perceperunt. Vel omnem hominem venientem in mundum lumen istud illuminat; non quia omnes, sicut dictum est, illuminantur; sed quia aliunde illuminari non habent omnes, qui vel illuminantur, vel non illuminantur. Illuminare enim non est, nisi luminis; sicut illuminari non est, nisi lumen accipientis. Quapropter sicut omnium est lumen accipere, ita solius luminis est omnes illuminare.